top of page

Andreas Weir - "De antihypoxiaco" [PARS PRIMA]

Writer: Officina Latinitatis
Officina Latinitatis
2 days ago
3 min read

Updated: 1 day ago



Hoc mense, vobis interpretationem Latinam, a Jacobo Rubini exaratam, proponere volumus fabellae Anglicae phanta-scientificae c.t. De antihypoxiaco, quam scriptor Americanus Andreas Weir (ipse clarissimae, etiam, fabulae c.t. De Martis incolà, vulgo The Martian, scriptor) composuit, atque in sedem interretialem "Galactanet" (ubi etiamnum legi potest) gratuito divulgavit. Quae fabula - phantascientifica, quidem, sed simul etiam horrorifica, quodammodo - in duas partes divisa foras dabitur, alterà proximo, quidem, mense his in paginis edendà.


Apud nostram autem Officinam, aliam etiam, qua primam sibi famam Weir promeruit, fabellam Latine conversam typis electronicis expressimus, quam - nisi iam dudum feceritis - ut legatis, vos summopere exhortamur.




DE ANTIHYPOXIACO

(Fabella phanta-scientifica)


Andraeà Weir auctore

Jacobo Rubini Latino interprete


Paucis, medicus sum, post hominum memoriam, omnium ingeniosissimus.


Bene scio me, sic loquentem, superbum nempe videri; sed eo, aliquando, veniendum est, ut modestiam factis, ubique mundi pernotis probatisque, demum cedere oporteat. Nam equidem primum et unicum excogitavi antihypoxiacum universale.


Haec si impraesens legis verba, illud est verisimile, tete, quà medicae artis prophanum, quid rei sit antihypoxiacum, mente ne fingere quidem posse. Quaproter, rem planis complectar verbis: antihypoxiacum id est venenum, quod corporis cellulas, quominus oxygenii penurià laedantur, prohibeat. At dubitabis, fortasse, eum haud ita saepe evenire casum, nisi cùm quis vel undis mergatur, vel e morbo pulmonari aegrotet. Bene, erras profecto. Nec aliter, tamen, evenire poterat, propterea quod medicus non sis. Vel, etsi talem te, forte, profitearis, haud tantus sane, quantus sum ipse.


Verum enimvero, hypoxia id unum, quidem, est, cuius operà homines pereant. Nam, quidquid “causa mortis” fuerit, semper eàpse quisque ratione morietur, quod oxygenium ad eius iam cellulas non deducatur, maxime ad cerebrum.


Cor, enim, siquando cesset palpitare, iam et sanguis per corpus non circumducetur. Quae cùm contigerint, tum cellulae propterea dissolventur, quod nihil iam accipiant oxygenii. Si forte, manubalistà vulneratus, ad mortem usque sanguinem miseris, hoc, nempe, nihil aliud significabit, quam quod haud satis tibi sanguinis, quo per corpus oxygenium circumducatur, reliquum sit. Nuncine vides? Omnia ad oxygenium, prorsus, redeunt.


Triginta, quidem, annorum tempore mihi opus fuit, ut tantae difficultati remedium, tandem, invenirem. Quae ita, profecto, solvitur difficultas, ut fons in corpore detur oxygenii supervacanei. Quem quidem consecuturus, talem confeci moleculam, quae ingentem atomorum oxygenii copiam secum capere possit: aliquid simillimum, prorsus, hemoglobinae, licet - quicquid Deus unquam expresserit ipse - opus, quod ipse confeci, longe sit eo melius.


Meum antihypoxiacum (nomen eius chemicum, utpote quod nonnisi in confusionem te quidem traheret, haud morabor) usque ad 58 oxygenii atomos quaque in moleculà capere potest: hemoglobina, ut rem quam perspectissimam habeas, quattuor tantum capere par est. Praeterea, meum antihypoxiacum, cùm corpori nullum afferat damnum, in cellulis ipsis ita versari potest, quin eas ullo modo afficiat; insuper, eius maior multo, quam hemoglobinae, copia in sanguinis fluxu reponi potest.


Primum tanti facinoris experimentum mihi nunquam memorià cadet. Alicuius muris musculum femoris bicipitem, eius e corpore dissectum, meoque veneno infusum, tres dies intactum reliqui. Quo temporis spatio elapso, ut mortuus, iam, penitus fuisset, par erat; cùm, autem, in rem diligentius inspexi, illud compertum habui, eius musculi cellulas non solum plenius adhuc vivere, verum etiam bonà frui valetudine.


Annis quindecim insequentibus, totus fui, ut meum venenum redderem etiam perfectiorem. Quod cùm demum fecissem, unum tantum supererat dubium: quomodo ipsum in hominum corpora introducerem? Nam tale frustra habebis medicamentum, si illud tum tantum inicies, cum nihil iam oxygenii per membra circumducatur. Praeterea - quod etiam maioris est momenti - si iam, forte, quibusvis de causis sub medicorum tutelà sis positus, id rarius, certe, nec tam verisimiliter continget, ut antihypoxiaco tibi aliquando opus sit. Quin immo, necesse quidem est, ut tale venenum iam pridem intus habeas (sic).


Non medicina, sed vaccinia, potius, habendum est: vaccinia, quidem, ad mortem ipsam arcendam. Nam quicquid damni pertuleris - physicis cerebri laesionibus, tantummodo, exceptis - multos, amplius, dies adhuc vivere tibi dabitur: satis, certe, temporis, ut medici remedium adhibeant qualecumque, quin de corporis organis suo munere deficientibus desperatum in modum satagant. Illud etiam, reapse, fieri potest, ut, etsi cor tibi glandibus emissiciis[1] vulneratum sit, satis, nihilominus, temporis suppetat medicis, ut corde transplantando[2] tuam servent vitam.


Necdum solvere potueram dubium: quì tale adhiberetur remedium? Venenum, enim, officio sibi destinato probe, quidem, satisfacit; sed tunc, vero, temporis illud nondum ita effingere potueram, quin renum operà e fluxu sanguinis expurgaretur. Inutile, prorsus. Res si ita se haberet, nullo pacto id vitare posses, quin venenum quotidie in sanguinem infunderetur. Quin immo, meum venenum tunc, solum, summae est utilitati, cùm reverà in cellulas corporis sese iam pridem introduxit. Quod ut, scilicet, consequerer, virus aliquod opportune mutare constitui.



NOTAE


[1] Scil. bullets.

[2]  Cfr. C. Helfer, Lexicon auxiliare, Saarbrücken: Societas Latina, 1991.



Recent Posts

See All

Comments


Iscriviti per restare aggiornato!

Tibi gratias agimus quam plurimas!

OFFICINA LATINITATIS, A.D. MMXXIIII

officinalatinitatis@gmail.com

Piazzale dell'Ateneo Salesiano n.1,

00139, Roma (RM)

​

Con il patrocinio di:

​

​

​

​

​

 

 

 

​

Web design a cura di Jacopo Rubini.

Logo a cura di Gabriele Baggiani (Brosports, Viterbo).

Tutti i diritti sono riservati.

Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche (UPS) logo
    bottom of page