top of page

Jacobus Rubini, "De methodi Ørbergianae vitiis, sive humilis eiusdem methodi apologia" [Pars posterior]

  • Writer: Officina Latinitatis
    Officina Latinitatis
  • Mar 18
  • 5 min read
Liber "Insegnare Latino. Sentieri di ricerca per una didattica ragionevole"
Libri Andreae Balbi frontispicium

JACOBI RVBINI AD SPECTATISSIMVM PROFESSOREM ANDREAM BALBO DE VITIIS METHODI “IVXTA NATVRAM”[2] NVNCVPATI RESPONSVM, SIVE HVMILIS METHODI ØRBERGIANAE APOLOGIA


Pars posterior


4. De exiguis exercitiis


Queritur praeterea professor Balbo, quod pauca sint pensa atque exercitia, quae in libris Ørbergianis suppeditantur. Formidat etiam periculum, ne discipuli pensa, quae perfecerint, non solum alter alteri, sed discipulis alius quoque classis transcribenda transferant vel tradant. Nihil huic timori obiciendum putamus: nam semper magistris vigilandum est, ne discipulus quisquam exercitia iam perfecta condiscipulis clanculo ministret. Quae vix autem fieri potest quin contingant, nec tantum illis, qui methodo Ørbergianae student, tironibus vel linguae Latinae dumtaxat sese applicantibus. Si discipuli, enim, improbi sint, hoc quidem non methodi (nec porro disciplinae) causà fit, sed propter acerbos iuvenum discipulorum mores, qui ignorant profecto, se talia factitando condiscipulorum profectui omnino officere.

Quid, vero, de illis exiguis exercitiis dicendum? Si nostram sententiam (cum hac methodo iam multos annos utamur) aperire licet, pensa atque exercitia, quorum in huius curriculi libris fit copia discipulis, nullo quidem pacto pauca sive exigua nobis esse videntur, praesertim si ipsorum difficultas recte consideretur. Quin immo, ea satis esse multa arbitramur, ut discipulum quemque ad penitiorem linguae Latinae intelligentiam veluti manu pedetemptim ducant, maxime si non solum pensa (quae libris Familia Romana et Roma aeterna continentur), sed etiam plurima exercitia, quae in libellis Exercitia Latina I-II absolvenda suppetunt, reputentur. Praeterea, minime est necesse, ut magister his solis fidat exercitiis: quin immo, magister ipse, librorum exemplis innixus, sua comminiscatur exercitia oportet, plures sic discipulis occasiones praebens suam linguae notitiam amplius probandi, exercendi, augendi. Quae enim libris continentur haud sunt quasi fixae “tabulae Legis”, sed exempla potius ac specimina, quae secutus magister ad discipulorum necessitates vel aptissime accommodet.


5. De curriculi Ørbergiani magnitudine


Aliquid, vero, quod attente perpendatur, dignissimum id nobis esse videtur, quod professor Balbo sententiam eius Iodice Di Martino citet: arduum scilicet esse, ut curriculum methodi Ørbergianae intra bienii spatium totum, ad exitum usque, absolvatur[1]. Qui sane timor erit rationi maxime consentaneus, nisi, tamen, haec mente attentius serventur: scilicet universa sermonis Latini rudimenta discipulis maxime necessaria in primo cursus Ørbergiani volumine (titulo Familia Romana) tractari, ita vero, ut discipulus quisque, talibus tantisque fretus idiomatis fundamentis, iam auctores faciliores suis viribus aggredi ac legere possit (quod, ut ipsi sumus in ludo experti, optimi discipulorum iam satis ante facere conantur, quam totum Familia Romana perlegant). Alterum enim curriculi volumen non solum discipulos ad altiorem linguae Romanae notitiam perducit, sed, praesertim, id curat, ut ipsi auctores rectà (ac maxime Latine, nullà videlicet sermonis Italici intercessione) legere incipiant, quod maxime vere congruit cum illis litterarum Latinarum studiis, quae tertio iam anno discipulis sunt aggredienda. Non est igitur necesse, ut utrumque methodi Ørbergianae volumen a discipulis intra biennium exhauriatur. Quin immo, ut tirones totam imbibant linguae Latinae grammaticam elementarem, satis erit superque eos libro tantummodo Familia Romana summà cum diligentià studere: quo scilicet facto, ad omnes maioris momenti auctores iam primus patebit aditus.

Vt hanc, igitur, brevem paragraphum paucis concludamus, licet nobis (quippe qui cotidie haec duo cursus Ørbergiani volumina iam multos annos in ludis adhibeamus) affirmare, facile nec arduo cum labore (dummodo suum uterque opus diligenter faciat et discipulus et magister) totum librum Familia Romana intra primum Lycaei classici biennium (immo, etiam ante ipsius finem, ut anno elapso nobis accidit) ita absolvi posse, ut discipuli non solum primos auctores et legere et interpretari, sed etiam Romanorum litteris magno (ut vero opinamur, etiam quam ceteri aliis methodis adhaerentes condiscipuli maiore) cum profecto deinde studere possint.


6. De sermonis Latini usu


Postremo, usum sermonis Latini tamquam communicativum instrumentum carpit professor Balbo, id quidem affirmans: 


discipulos scripta Latina rectà vià aggredi posse gradatim, quin sermonem Latinum qua medium linguisticum necessario usurpent (quod unum argumentum, ut nostra fert sententia, in totà de methodi Ørbergianae vitiis paragrapho aliquantulum hucusque sibi vindicavit momentum): principium capientes a scriptis iam in vernaculum conversis, quibus fragmenta Latina sensim inserantur (a notis ad ignota procedendo), discipuli ad parem exitum probabiliter (nos adverbium sublineavimus) pervenient[2]


Haud est nobis in consiliis, ut totam methodi (quae sermonem Latinum consulto, nec temere, in usum ideo inducit, ut eandem linguam Latine explicet) rationem hic enodemus. Pauca tamen (sed gravia ac necessaria) obiter dumtaxat tangemus. 

Id procul dubio licet, ut discipuli textus Latinos ita aggrediantur ac legere incipiant, quin magister cum discipulis, neque hi cum illo Latine loquantur. Hoc, tamen, considerandum est: quam efficaciter? Huc enim tota spectat quaestio, utrum sermone Latino utendum sit. Vt supra affirmavimus, latinistae (qui “vivi” audiunt) sermonem Latinum non delectandi causà adhibent: eorum est potius in votis, ut usus sermonis coram discipulis assiduus horum aures ipsi sermoni (eiusque grammaticis ac syntacticis consuetudinibus) gradatim assuefaciat, ut hodierna studia glottodidactica ac neurolinguistica praecipiunt. Deme linguae Latinae usum activum et assiduum, simul totam etiam Ørbergianam methodum funditus evertes. Discipuli poterunt, certe, nullo quoque linguae Romanae usu scripta aggredi; idem tamen etiam per ipsius linguae usum fieri licebit: quin immo, ut scientiae innuunt glottodidacticae (neque aliis prorsus innitimur fundamentis), citius, expeditius atque efficacius. Nullum, igitur, hic vitium nobis iure delineari videtur: poteruntne discipuli probabiliter idem ad exitum nullo sermonis usu deduci? Ita certe, fortasse (quod, vero, ipsi ludorum Italicorum discipuli quotannis negare videntur). Veri tamen est simile (immo similius), ut idem contrario etiam modo eveniat.

Ecquid, enim, de illo probabiliter (quod haud temere ipsi sublineavimus) nobis dicendum? Nihil prosus, in hoc rerum contextu, significat probabiliter - nullis scilicet datis, fontibus, auctoribus in medium allatis - nisi propriam ac personalem opinionem, tam “veram”, profecto, quam contrariam aeque probabilem. 

Vnum tamen certum est: nullos fere discipulos (quin immo, nullos prorsus dicere audemus) ad illos fines, de quibus hic fit sermo, per methodum grammaticam intra quinquennii spatium pervenire. Discipuli enim - neque ipsi saepe magistri - auctores certe non legunt, certe non intellegunt, ac - paucis dumtaxat exceptis - plerumque male interpretantur, at nullo autem pacto, si lexicon eorum e manibus rapias. Quidnam est hoc rei, nisi linguae Latinae inscitia? Quo igitur cedit illud probabiliter? Nusquam. Nihil fere habet ponderis. Hic etiam, igitur, nullum ipsius methodi vitium vere deprehenditur, sed merae, potius, incusationes nullis testibus suffultae. 

Econtra, tota Ørbergiana methodus  modernis ac recentioribus nititur studiis glottodidacticis (cfr. inquisitiones de alterà linguà discendà sive SLA, quae Stephanum Krashen - hypotheseos de input comprehensibili auctorem - quasi conditorem habent), psycholinguisticis ac neurolinguisticis, quae omnia palam declarant linguas peregrinas (qualis est etiam Italis Latina) multo melius a discipulis disci, ipse si sermo more activo excolatur atque in medium quà instrumentum communicativum inducatur, ita ut discipuli linguae peregrinae expeditius atque efficacius, iuxta scilicet naturam, assuefieri possint. Vt ergo Balbo illud adverbium probabiliter usurpavit, latinistae quoque vivi idem - et merito! - facere possint. Nihil per illud probabiliter demonstratum est, minus multo quodlibet methodi Ørbergianae vitium.


Conclusio


Omnia, tamen, ut ipse Balbo in sui paragraphi conclusione plane agnoscit, ad scopos attingendos spectant iisque solis probantur aut refelluntur. Nihil certo affirmari potest, nisi prius exitus cuiusque methodi secundum scientiarum experimentalium mores ac statuta recenseantur: tum, enim, tantum methodi praestantia ac natura verà ac scientificà obrussà probari poterunt, cum eiusdem exitus perpensa atque existimata fuerint[3]. Quibus quidem verbis nihil sane adiciendum ducimus.

Nos, tamen, satis demonstravisse credimus, nulla vere methodi Ørbergianae vitia a professore Balbo in suo libro deprehensa esse: id tantum, igitur, restat, ut praxin et fructus huius methodi, rectà sui ipsius ratione aptisque in rerum contextibus usurpatae, viri docti (qualis e.g. est professor Marcus Ricucci, qui in hanc sedulo operam iam dudum incumbit) tandem more scientifico, sine irà est studio, rite examinent, perpendant, recenseant, existiment - tritis atque indignis aliquando missis “superstitionibus”, quae in hanc methodum stulte atque iniurià iam pridem iactari consueverunt.


Jacobus Rubini




NOTAE


[1]  M.G. Iodice Di Martino, Didattica della lingua latina oggi. Tendenze scientifiche e prassi editoriale, in Bollettino di studi latini, 24, 1994, pp. 79-80.


[2]  M.G. Iodice Di Martino, Didattica della lingua latina oggi. Tendenze scientifiche e prassi editoriale, in Bollettino di studi latini, 24, 1994, pp. 79-80.


[3]  Solo dalla valutazione di tali risultati potrà venire una reale verifica scientifica delle qualità e delle caratteristiche del metodo.

Comments


Iscriviti per restare aggiornato!

Tibi gratias agimus quam plurimas!

OFFICINA LATINITATIS, A.D. MMXXIIII

officinalatinitatis@gmail.com

Piazzale dell'Ateneo Salesiano n.1,

00139, Roma (RM)

Con il patrocinio di:

 

 

 

Web design a cura di Jacopo Rubini.

Logo a cura di Gabriele Baggiani (Brosports, Viterbo).

Tutti i diritti sono riservati.

Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche (UPS) logo
    bottom of page