top of page

Andreas Weir - "De antihypoxiaco" [PARS ALTERA]

Writer: Officina Latinitatis
Officina Latinitatis
Nov 2
5 min read

Inventor vesanus
Inventor vesanus (e pelliculà cinematographicà, c.t. Ad futurum reditus)


En vobis partem alteram interpretationis Latinae, a Jacobo Rubini exaratae, proponimus fabellae Anglicae phanta-scientificae c.t. De antihypoxiaco, quam scriptor Americanus Andreas Weir (ipse clarissimae, etiam, fabulae c.t. De Martis incolà, vulgo The Martian, scriptor) composuit, atque in sedem interretialem "Galactanet" (ubi etiamnum legi potest) gratuito divulgavit. Haec, autem, pars altera fabulam quidem concludit.


Apud nostram, vero, Officinam, aliam etiam, qua primam sibi famam Weir promeruit, fabellam Latine conversam typis electronicis expressimus, quam - nisi iam dudum feceritis - ut legatis, vos summopere exhortamur.




DE ANTIHYPOXIACO

Pars Altera

(Fabella phanta-scientifica)


Andraeà Weir auctore

Jacobo Rubini Latino interprete


Virus suum quodque munus ita exercet, ut, postquam in cellulam, membranam trangressum, penetraverit, proprium RNA in ipsius cellulae nucleum inserat. Quo facto, sic ingenium mutatur cellulae, ut inde tota sit in maiore viri copià identidem pariendà. Insuper, virus quodque, licet malignum sit naturà, validissimam etiam se praebet sagittam in physicorum pharetrà. Itaque, decem amplius annis elapsis, virus quoddam eum in modum mutare et conformare potui, ut meam ipsum medicinam et in semetipso conficere et in cellulas, tandem, inserere valeret.


Virus, quod tractaveram, ad genus pertinebat innoxium, cuius operà nonnisi levis vasculitis[1] in corpore oriri solebat: nam in arteriarum, venarum, capillarium cellulas invadebat. Quod feliciter, quidem, admodum mihi propterea eveniebat, quod istud virus, ut a me ipso mutatum erat, copiam mihi faciebat antihypoxiacum ad illas, prorsus, cellulas deducendi: fluxus, enim, sanguinis ibi, sane, positus est, ubi corpori opus est oxygenio.


Venenum expertus sum in felibus, canibus, interdum etiam in simiis: suo officio ad unguem satisfaciebat. Illa, enim, animantia adversum in modum nullibi afficiebantur, mortisque, post viri infusionem, aliquamdiu immunia extiterant. Rei ut ipse periculum facerem, palpitationem cordis eiusdem simii haud semel inhibui; olim duorum, etiam, dierum intervallo - omnium scilicet, quae ante expertus eram, diutissimo temporis spatio. Cùm, autem, motum iterum cordis suscitavi, nullum huic damnum acceptum fuisse, compertum habui.


Nodum - quod per totam, nimirum, expectaveram vitam - tandem solveram. Attamen, periculum apud MCV[2] deinde faciendum erat. Namque, post experimenta in animalibus omnibus numeris absolutis, illa in hominibus facienda sequebantur: primum, in exiguo, quidem, manipulo probativo, deinceps in maioribus, gradatim, maioribusque. Haud raro fieri, tamen, potest, ut decem tibi sit opus annis ad omnia unius veneni experimenta, quae Ministerium requirit, rite perficienda: res, ita, mihi nequaquam arridebat. Nam iam LVIII vitae, tunc temporis, agebam annum, LXVIII, vero, decem post annos acturus. Deinde, autem, alii amplius quinque, minimum, vel etiam decem mihi eo expectandi forent, dum Consilium societatis fundatae “Nobel”, meum incredibile agnoscens ingenium, suo me nomismate, quo ipse magis quam dignissimus quidem sum, honestaret. Illud etiam accidere poterat, quin vitam satis, ut debità gauderem famà, producerem! Praeterea - quamvis minoris, licet ad rem valde facientis, momenti - illo solido temporis spatio si bene opportuneque uterer, vitae sescenta millium hominum servari possent.


Quin immo, mihi impedimento erat MCV: tempus venerat agendi. Sed illud, lector, memento: venenum per virus confici diffundique. Mihi vero illud, tantum, curandum erat, ut tale virus ita alerem, ut maiore contagionis vi praeditum adolesceret. Quae, quidem, ut perficerem, quinque, modo, annis opus fuit.


Quo facto, virus in totius orbis regiones, ubi magna hominum frequentia vitam duceret, statim effudi: res e sententià, quidem, successit! Nam homines ex iis casibus, quibus vitam amittere debuissent, incolumes evadere coeperant: nam satis, ut a medicis sanari possent, quamvis vulnera prorsus mortalia accepissent, diutius spirabant. Quo illud, brevi, factum est, ut cuncti huius orbis mortales penitus mutarentur: infinita, paene, hominum caterva suam mihi vitam debebat!


At male acciderat, quod, dum virus efformabam, aliquam ipse eius immunitatem contraxi, ita ut, pro dolor, meà ipsius inventione hac de causà mihi frui non liceat, propterea quod virus ipsum in meam sanguinis circulationem introduci non possit. Cuius me, certe, valde paenitet: nam oportebat, profecto, ut meum excellentissimum ingenium, universi generis humani gratià, conservaretur. At male, pol!, accidit, quod mihi mors sit aliquando experienda.


Ad rem, tamen, ut demum redeam, omnia per aliquot mensium spatium bene, quidem, cedebant, donec quaedam difficultates oriri coeperant. Nam planius, aliquando, constitit, altiores humani cerebri regiones aliter - licet haud multo - quam ceteras, contra alieni sanguinis influxum instructas esse. Etenim venenum, quod confeci, cùm paululum mutetur dum ad illas cerebri partes traicit, ita afficitur, ut prave, eà cerebri regione contra sanguinis influxum reluctantem, suo munere demum fungatur. Tunc venenum non iam oxygenium servandum congerit, sed, potius, ipsum, quippe quod cum proteino quodam, per medullas venarum calvariae perfuso, arte coniungat, ad inertem facit. Inde, nimirum, sequitur, ut proximae cerebri cellulae propter penuriam oxygenii, cuius omnis copia mei antihypoxiaci operà perdatur, penitus pereant.


Risum movet, nonne?


Haec tamen, quocumque res se habeat modo, fuit causa, quod hominibus altiores ratiocinandi facultates paulatim deficere coepissent. Nam, quamvis compotes adhuc essent se movendi, sentiendi, periculaque inconsulto obeundi aut vitandi[3], etc. (sic), tamen vi “cogitandi” (sic)[4] destituti erant. Quae, vero, vitio ipsius systematis, quod ipse excogitaveram, proprio deberi confiteor, nec, tamen, eo pacto, ut reus ipse habear: nam, cùm feles, canes, simii quoque eà cerebri parte careant, quomodo tali ignotae, quidem, difficultati cavere potuissem?


Nunc, autem, homines ad eam condicionem, quae brutorum est propria, deiecti sunt, munere inferiorum, tantum, animantium facultatum fungentes: huc illuc errant, dum cibum quaerunt. Satisque, ut verum dicam, discriminis secum afferunt, propterea quod te, quoque, comedere conabuntur. Et illud infeliciter evenit, quod, etsi glandibus vulnerentur, ab incepto minime desistant: nam meum antihypoxiacum illud, nimirum, curat, ut contextus eorum cellularis[5], etiam sanguine deficiente, suum munus apte prosequi possit. Tunc, modo, interficiuntur, cum caput  glandibus percussum est.


Actum est de humanà societate; nulla, iam, iuris nec ordinis publici superest species; cui illud, etiam, addere ne negligas, quod vagae brutorum turbae vias continenter oberrant. Non desunt, quidem, qui haec mihi vitio vertant: absurdum auditu! MCV, potius, in culpà est, profecto. Namque, nisi illi tam lente in medicinis probandis processissent, venenum mihi non perinde, ac feci, diffundendum, certe, fuisset.


Quae, tamen, utcumque se habeant, modo advenit turba lemurium[6], qui meam pulsant ianuam. Tempus sclopetum arripere ac porro pergere. Nam eos mihi olfaciendo pares esse existimo: rem studio amplius explorem, oportet.



NOTAE


[1]  I.e. inflammatio, quae a medicis vocatur, venarum.


[2]  Scil. Ministerium a cibis venenisque, quod Anglice in Americà appellatur FDA (videl. Food and Drugs Administration).


[3] Sic Latine vertere decrevimus iuncturam Anglicam, scientiairum naturalium propriam, fight or flight reflex.


[4] Weir ipse Anglicum to think apicibus interclusit, quod eo consilio fecisse nobis videtur, ut dubium de cogitandi naturà ac definitione in medium induceret: utrum nos soli, homines, cogitandi simus capaces, an, potius, alii quoque cogitandi extent modi - nobis, quidem, ignoti - qui brutos, etiam, amplectantur? An fieri, vero, potest, ut nulla germana detur cogitandi facultas, sed variae tantum ac diversae, potius, mente utendi rationes? Hoc nobis innuere videtur Adreas Weir per illam vocem inter apices conclusam: "quis, inquam, et brutos suo more cogitare, tuto negare queat?".


[5] Sic Anglicum cell tissue Latine versum offendimus apud lexicon interretiale Neo-Latin Lexicon (cfr. https://neolatinlexicon.org/latin/cell_tissue/).


[6] Ita Anglicum zombie, quod e linguis Africanis originem traxit, Latine vertere voluimus. Nam, in Africae fabulamentis ac divinis cultibus, nihil sunt zombi vel djumbi, nisi mortuorum hominum larvae, vel simpliciter spiritus sive umbrae, quae mortales crucient; quod, quidem, Latine per Romanissimum vocabulum lemures indicari consueverat; quamvis et vox, dudum, zombi et, hoc in casu, vocabulum Latinum lemures diversum ac sibi magis peculiarem exprimant sensum, ut non tam spiritus, quam, potius, homines semimortuos, vivos affligentes ac devorare cupientes, significent.



Comments


Iscriviti per restare aggiornato!

Tibi gratias agimus quam plurimas!

OFFICINA LATINITATIS, A.D. MMXXIIII

officinalatinitatis@gmail.com

Piazzale dell'Ateneo Salesiano n.1,

00139, Roma (RM)

​

Con il patrocinio di:

​

​

​

​

​

 

 

 

​

Web design a cura di Jacopo Rubini.

Logo a cura di Gabriele Baggiani (Brosports, Viterbo).

Tutti i diritti sono riservati.

Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche (UPS) logo
    bottom of page