Clericus Ashton Smith, "Viator"
- Officina Latinitatis

- 3 days ago
- 2 min read

Haec fabula, vel potius arcanum colloquium, a Clerico Ashton Smith Anglice exaratum, typis expressum est anno 1922, in eiusdem auctoris florilegio c.t. Ex hebeno ac crystallo: poemata numeris ac solutà oratione composita (Angl. Ebony and Crystal: Poems in Verse and Prose). Latine nunc, primum, reddidit Jacobus Rubini. Istic, autem, Anglice legere poteris: https://en.wikisource.org/wiki/Ebony_and_Crystal/The_Traveller.
AD BENIGNVM LECTOREM
Dum ea, quae infra sequuntur, legis, tibi, lector, suademus summopere, ut concentum a Sergio Rachmaninov compositum, c.t. De insulà mortuorum, auscultes:
Clerico Ashton Smith auctore
Jacobo Rubini interprete
Quonam, o advena, tendis gentium, peregrinantis tristi indutus amictu, soleis laceris obtritis, multorum quibus usque haerent pulvisque lutumque errorum? Quonam tendis, o advena, usquam, alieni cui palpebras soles fuscarunt, aliena cui canos gelida dedit luna non una? Num eas requiris, errans, urbes Romà maiores, quibus refulgent opalis moenia ac crystallis? An ea, potius, quaeris delubra deorum candida magis, nubes quam aestivas undasve Thules spumantis? Vel eas mortalium vacuas inexploratasque terras, an solitudines, forsan, Phoebeae lampadis expertes, quas unae montium ignivomorum minitabundae collustrant flammae exitialesque? Orasve, forte, quaeris ultima praeter mundi remotas limina, ubi lilia rubra - immania quidem monstra! ardentes quorum faces in aquas, una unde quaeque recessit unda, inexhausto dependent numero - ceu regiam ducunt pompam?
Haudquaquam. Nihil aveo istiusmodi. Eam, potius, urbem quaero perpetuo patriumque solum, ubi fixi quondam larem. Inde, sic, annis a primae iuventutis - quorum mihi lustra multa memoriam invidere - hucusque erravi adeo semper, pulverem ut plurium mundorum mecum viarumque traxerim lacernà. Nobiliores vidi urbes Romà; delubra aestatis magis candida nubibus; necnon terras inexploratas mortaliumque vacuas; illamque, quoque, terram lumine visi, rubra quam lilia - immania quidem monstra! - frequentant.
Ast ubinam tua iacet patria terra? Mortalibusque quonam nota nomine, vocem ut inde distinguamus manantem multarum inter voces terrarum?
Heu! ubi iaceat, nescio: nam neque amplis atrisque geographorum voluminibus, nec vero canorum, qui extremas usque oceani attigere oras, tabulis nautarum illius memoratur terrae locus. Huiusce nec unquam audivi nomen, licet imperiorum, sidera nulli videnda libantum[1], nomina multa didicerim. Vario sum multoque sermone locutus, linguisque barbaris valde, ipsi Babeli ignotis; necnon eloquia multorum audivi mortalium, eorumque etiam, mirandas qui incolunt insulas, igne niveque horrentes. Tonitrua, citharasque classicumque; tenues et infinitas muscularum querelas, gemitusque Toxici[2] stupendos; lyras eburneas, morem in Damascenorum fulgidis exornatas crystallis, necnon molochitea[3] titinnabula crepitaculis aureis; atque exoticos avium cantus, mulieris instar suspirantium, perinde ac fontes murmurantium; ignisque susurrus ac clamores, urbesque multitudinum mussitantes sopore, aurorà varie tumultuantes; tardaque enervataque murmura torrentium, errore qui sulcant solitudines – omnia, omnia prorsus audii: sed nunquam, nusquam, nullius ex ore sonum saltem auribus syllabamve exhausi, nomen illud vel tenuissime exprimentem, unum discere quod aveo.
NOTAE
[1] Desinentiam -um pro -ium, sonoritatis causà, adhibuimus.
[2] Sic Latine vertere decrevimus ventum Simoon, cuius nomen, Arabicum origine (سموم samūm), flamen veneficum significat.
[3] I.e. ex molochite (Anglice malachite), genere viridis mineralis, facta.


Comments