Vmbrae
- Officina Latinitatis
- Jul 1
- 1 min read
Clericus Ashton Smith (1893 - 1961), patrià Americanus, scriptor fuit maxime imaginificus eiusmodi fabularum, quae hodie phantasticae vel mirificae audiunt.
Jacobus Rubini, huius Officinae conditor, brevem Clerici Ashton Smith fabulam Latine convertere voluit ex illis selectam, quas auctor ipse - licet oratione solutà nec numeris conscriptae essent - tamen poeticas appellavit, propterea quod res arcanas, occultas et carminibus dignas tractarent, insuper stilo nonnunquam obscuro (quod haud minus in interpretatione Latinà consulto apparet).
Huius fabellae argumentum - nempe minime planum nec per se clarum - si paucis significare nobis liceat, spectat verisimiliter ad universi mundi (mortaliumque) naturam fatumque, quae verbis arcanis, obscuris ac poeticis more phantastico ab Ashton Smith depinguntur.
HIC fabulam legere licet.
Comments