Jacobus Dalla Pietà - "De bello Persico liber I"
- Officina Latinitatis

- 3 days ago
- 1 min read

Jacobus Dalla Pietà, praesentis aetatis latinista scriptorque Latinus vere facundissimus, copiam nobis humanissime ac benignissime fecit suam opellam Latinam (nondum absolutam) de bello in Persià iamdiu flagrante in lucem edendi nostrisque typis exprimendi. Libellus est quidem historicus, in modum classicorum commentariorum exaratus, quo Jacobus ipse, quae sit Persici belli natura finisque, quae eiusdem causae et origines, secum cogitat et revolvit. Quem libellum in nostrà Officinà foras dare honori, quidem, ducimus gratiasque agimus Jacobo quam plurimas et inexplebiles.
Antequam, vero, ad operis ligamen se conferant lectores, ipsos certiores facere nobis placet ea, quae hoc libello contenta invenerint, sententià ipsius Jacobi Dalla Pietà lata esse, nec nostrae Officinae opiniones ullo modo signifcare.




Comments