Jacobus Dalla Pietà - "De bello Persico liber II" [PARS PRIMA]


Lectores benignissimos certiores facere nobis placet ea, quae hoc libello contenta invenerint, sententià ipsius Jacobi Dalla Pietà lata esse, nec nostrae Officinae opiniones ullo modo significare.
[Sequitur a libro I]
Die undecimo m. maii anno bismillesimo vicesimo sexto Donaldus negavit se ullo modo cum Persis in gratiam posse redire, iis inspectis condicionibus quae oblatae essent. Primores autem Persidis responderunt pacem ab Americanis propositam deditionis nomine ornari posse; fieri non posse ut ipsi ab uranio locupletato abstinerent. Dixit Donaldus fore ut uranium locupletatum Iranicum inspiceret et, si opus esset, id Persis eriperet . Addiderunt Persae indutias fieri posse si summo imperio ostii sinus Persici potirentur atque si solutio damnorum belli daretur. Allatum autem est periculum esse ne navibus via ad Ormusinum fretum intercluderetur; Persas interdictionem commercii minari iis gentibus, quae Americanis faverent. Compertum pariterque est fore, ut die duodecimo mensis Maii in urbem Lutetiam primores Angli se conferrent, ut cum Gallis de statu freti Ormusini disceptarent. Petrolei pretium auctum est.
Die duodecimo mensis Maii anno bismillesimo vicesimo sexto dixit Donaldus se timere, ne indutiae rumperentur, cum tum Persae tum Americani pacis condiciones respuissent. Allatum est Donaldum cum summis ducibus exercitus disceptare utrum bellum esset renovandum necne; aeroplana pugnatoria ad Propinquum Orientem missa esse. Responderunt autem Persae, si bellum renovaretur, se uranio maxime locupletato, sui defendendi causa, usuros.
Die tertio decimo mensis Maii anno bismillesimo vicesimo sexto monuerunt Persae Americanos fore, ut insulae in freto Ormusino in sepulchrum Americanorum militum mutari possent, si bellum renovaretur; se uranio maxime locupletato usuros si bellum redintegraretur. Fama autem incessit aeroplana insectatoria Americanorum circumiacentibus insulis minari. Compertum quoque est Donaldum, in principalem Sinensium urbem ingressum cum Sinensium primoribus de Persicis rebus disceptare. Addidit Donaldus sibi neque Sericà populari republicà neque Consociatione ex Pacto Atlantico septentrionali opus esse.
Die quarto decimo mensis Maii anno bismillesimo vicesimo sexto, traditum est, sermonibus ultro citroque habitis, Sinenses primores Donaldo assentiri contendenti commercia in freto Ormusino iterum exerceri posse tantum si Persis armis atomicis expers esset; Marcum Rubium confisum esse fore, ut Sinenses Persas exhortarentur ut a pristinis propositis discederent. Compertum quoque est Sinenses ex alienis discordiis lucrum facere cupiisse. Dictum est navem quandam ante litus Emiratuum Arabicorum Vnitorum a Persis esse interceptam.Traditum est de finibus inter Libanenses et Hebraeos consilia agitari, omnes timore esse perculsos, cum statio copiarum consociatarum Nationum in Libano aeroplano automatario laesa esset. Dictum quoque est iuniores Persas domi suae crebro primorum suorum iussu trabibus suspendi.
Die quinto decimo mensis Maii anno bismillesimo vicesimo sexto dixit Donaldus fore ut Persis solo adaequaretur, nisi foedus acciperet; foedera aut commercia cum Sinensibus praeclara fore, quamvis liqueret Sinenses, quonam modo res essent disponendae, dubitavisse.Traditum est Persidem quodvis foedus reiecisse. Persae autem responderunt fretum Ormusinum suum ipsorum esse. Allatum est Libanenses opperiri dum indutiae prorogarentur; regulos Arabos, cum Americani et Hebraei Persidem petiisent, magis magisque in dies timere ne commercia praepedirentur.
Die sexto decimo mensis Maii anno bismillesimo vicesimo sexto Donaldus nuntiavit fore, ut hebdomade proxime adventante ab Americanis et Hebraeis bellum redintegraretur; in eo esse ut uranium locupletatum e cuniculis subterraneis superioribus mensibus in Perside verberatis erueretur. Compertum est in Libano urbem Tyrum aeroplanis automatariis circumdatam esse. Praeses Persarum ad Summum Pontificem Leonem XIV epistulam misit, ut hortaretur capita nationum ut bello abstinerent.
Die septimo decimo mensis Maii anno bismillesimo vicesimo sexto, Persidis praeses, suorum sanguine illitus, declaravit fore ut novus ordo mundi novusve saeculorum ordo a Perside instrueretur.
Die duodevicesimo mensis Maii allatum est Donaldum suos in sedem consociationis suae “golficae” arcessivisse, ut rationem totius rei Persicae duceret; pactum de vi nucleari coercenda ineundum esse, ut bello finis poneretur. Traditum est Donaldum Beniamino Netanyahu assentiri contendenti fore, ut bellum redintegraretur sifoedus reiectum esset; fore, ut aeroplana oneraria munitionibus et armamentis praedita Hebraeorum solum peterent. Dictum est Persas lineis interretialibus submarinisque in freto Ormusino damnum afferre velle, ut negotium Americanis Hebraeisque facesserent; apud ergasterium nucleare in Emiratibus Arabicis Vnitis incendium exortum esse, cum aeroplana automataria essent proiecta.
Quamvis, Arabis regulis hortantibus, censuisset Donaldus bellum non redintegrandum, compertum est ipsum dixisse die undevicesimo mensis Maii fore, ut quovis tempore renovari bellum posset. Addidit (serio an ioco, incertum) fore ut colloquia de pace bene succederent. Dubium nobis scribentibus irrepsit quonam modo Donaldus arbitrari posset colloquia bene successura esse, praesertim cum Persae primores civium suorum sanguine iamdudum illiti essent. Quis autem negare poterat bellum Americanis tunc magno stetisse?
Cum status rerum idem fere esset atque superiore die, nuntiatum est die vicesimo mensis Maii septingentos homines a primoribus Persis ab ineunte anno bismillesimo vicesimo sexto trabibus esse suspensos. Allatum est Americanos praesidem emeritum Ahmadinejad in locum ceterorum primorum fuisse substituturos, nisi ille in oppugnatione aerià superioribus mensibus graviter esset vulneratus.
Quamvis dictitaret Donaldus se consilia de pace agitare et bello Hebraeos absterrere velle, increbruit rumor die vicesimo primo mensis Maii Americanam aeronavem bellicam a Persis esse deiectam; viginti sex naves Ormusinum fretum sub custodià transiisse; fore ut duces Americani indutias rumperent, si condiciones essent reiectae.
Cum secum pugnantia allata semper essent, dubitatio die vicesimo secundo m. Maii animum nostrum subiit, utrum nova de pace sincero animo afferrentur, an eadem nuntiarentur ut fora variarum gentium pacarentur.
Quamvis aliquis diceret rem in eo esse, ut inter Persas Americanosque pax confirmaretur, die vicesimo tertio mensis Maii verba videbantur in ventum effundi, praesertim cum nec Persae nec Americani a suis pristinis propositis recedere vellent. Vtraque pars tempus lucrari visa est.
Increbruit rumor die vicesimo quarto m. Maii res in eo esse, ut Americani Persaeque indutias vel pacem sancirent, quamvis primores Persae affirmavissent talia ad partium malum studium excitandum esse vulgata. Ceterum traditum est fore, ut Persica pecunia in Civitatibus Foederatis Americae antea per decreta detenta solveretur; fore autem ut Persae ab insidiis Ormusinum fretum liberandum curarent; his omnibus rebus discordias inter Persas primores exortas officere.
Dixit Donaldus die vicesimo quinto mensis Maii se velle fretum Ormusinum obsideri, donec foedus sanciretur. Donaldus et Beniaminus Netanyahu addiderunt totas omnesque sedes uranio locupletando in Perside esse evertendas; uranium illinc auferendum. Persae negaverunt talia fieri posse. Dictum est Libanenses sperare fore, ut indutiae, si fierent, ad bonum suum redundarent; petrolei pretium decrescere coepisse.
Die vicesimo sexto m. Maii anno bismillesimo vicesimo sexto allatum est Donaldum Persica navigia missilibus iaciendis apta in freto Ormusino verberari iussisse; Marcum vero Rubium in Indiam comiter exceptum affirmavisse indutias etiamtum sanciri posse.
Die vicesimo septimo mensis Maii increbruit rumor Persas, ut damnis ab Americanis superiore die allatis vicem rependerent, Americanam navem missilibus petiisse; Hebraeos autem tormentorum ignes in Libano auxisse; ducem maximum Hamasiae occisum esse. Ceterum, dixit Donaldus (serio an ioco incertum) colloquia de pace bene successura, si uranium locupletatum sibi traderetur; vetitos esse ab Americanis Hebraeos missilia aut aeroplana automataria in Libanum conicere. Traditum est Donaldum cum suis de Perside disceptaturum; Sinenses Persas Americanosque monuisse, ut indutias in honore haberent.
Die duodetricesimo m. Maii anno bismillesimo vicesimo sexto traditum est violatis indutiis bellum revera redintegratum esse; nocturnos impetus ab Americanis factos esse; a Persis quattuor naves fretum Ormusinum ingredi conantes esse verberatas. Dictum est Persas pactionis formam de freto simul administrando cum Omanià adsecuturos fuisse, nisi Donaldus tale foedus reiecisset. Dixit Donaldus, quamvis Persae magnis viribus pacisci conarentur, fore ut a nullo fretum Ormusinum administraretur.
Cum armorum strepitus nullo modo conticuisset, die undetricesimo mensis Maii anno bis millesimo vicesimo sexto dictum est formam foederis inter Persas et Americanos triduo ante paratam esse. Donaldus tamen adiecit fore ut die tricesimo primo m. Maii nuntiaret utrum foedus acciperet necne.
[Continuabitur]


Comments