top of page

Historia librorum "Necronomicon"

Writer's picture: Officina LatinitatisOfficina Latinitatis

Hugardus Philippus Lovecraft
Pictura scriptoris Americani Hugardi Philippi Lovecraft

Hanc brevem fabulam generis horrorifici Hugardus Philippus Lovecraft (1890-1937) anno 1927 exaravit. Ipsa, tamen, anno 1938, Lovecraft iam ante emortuo, typis est data.

Primam huius versionem Latinam exaravit auctor Latinus hodiernus Johannes Maria Tosi, cuius de vità pauca modo narraturi sumus.

De interprete

Johannes Maria Tosi (alias Logodaedalus: https://aurifodina.substack.com/) Placentiae, anno 1999, natus est. Curriculum studiorum iuridicorum anno 2024, apud Studium Vniversitatis Mediolanense, feliciter absolvit. Operam, autem, litteris etiam Latinis sedulo dedit: nam anno 2021 symbolam, c.t. Tenere myrti: carmen generis tanka Latine et metrice exaratum, apud periodicum Latinum Vox Latina typis expressam habuit; tum, eodem quidem anno, nonnulla eius carmina in morem Japonicum exarata (scil. haiku vel haicua) in lucem prodierunt in libro (quo carmina haiku et tanka Italice et Latine conscripta simul collecta sunt), titulo Trabocca nel loto la giovane rosa (Lat. Iuvenis in nelubonem rosa redundat), quem societas L’inedito letterario edidit; anno, demum, 2023 eius quoque elegia, In memoriam militum Leuces inscripta, secundum cepit locum in Certamine Poetico Apollinari.

Nunc temporis (mense Ianuario exeunte, anno 2025), Johannes Maria Tosi, cursu studiorum rite consummato, ideo studet, ut notarius aliquando creetur, litterarum videlicet Latinarum nullo oblitus pacto.


 

HISTORIA LIBRORVM "NECRONOMICON"

(Fabellam in formam PDF percommode compactam hinc exonerare potestis)


Vox Al Azif - operis titulus verus - ab Arabis usurpatur ad appellandum bestiolarum sonum nocturnum, qui etiam putatur esse ululatus daemonum. Necronomicon libri ab Abdullà Alhazred, poetà vesano, compositi sunt, qui fertur Sanae in Arabia Felici[1] vixisse sub chalifis Damascenis, circa a.D. 700. 

Postquam parietinas Babylonis et Memphis arcana subterranea visit, is solus decem annos in Arabiae magnis solitudinibus meridianis, quae ab antiquis Rub’ al Khali, id est Plaga Vacua, ab hodiernis autem Arabiae incolis al Dahna, sive Solitudines Coccineae, nominantur et insuper a manibus malis atque  monstris mortiferis habitari existimantur, degit. Qui penetravisse in has solitudines assimulant, ii multa miracula et portenta, quae omnem fidem excedunt, narrant.

Annis eius extremis Alhazred Damascum, ubi Necronomicon scripsit, incoluit, de cujus morte aut decessione a.D. 738 multa terribilia ac inter se repugnantia dicuntur. Ibn Khallikan - saeculi XII vitarum rerumque gestarum scriptor - fert interdiu eum a beluà oculorum aciem fugiente correptum et horribili modo devoratum esse coram multitudine spectatorum horrore rigentium. 

De eius insanià pariter multa traduntur. Nam se vidisse fabulosam Iram, columnarum urbem, et subter cujusdam oppidi ignoti, in solitudinibus iacentis, vestigiis invenisse etiam arcana et annales atroces alicuius gentis humanà antiquoris ipse asseruit. Fidem Musulmanorum nil morabatur, cum veneraretur deos ignotos, quos Yog-Sothothum et Cthulum appellabat. 

A.D. 950 libri Al Azif, qui illà aetate aliquantum, etsi furtive, in philosophorum manibus fuit, clam versi sunt in sermonem Graecum sub titulo Necronomicon a Theodoro Philetà Constantinopolitano et per unius saeculi spatium impulerunt quosdam investigatores, ut facinora terribilia temptarent, donec a Michaele Patriarchà improbati et cremati sunt. 

Postea nulla, nisi raro ac furtim, de iis notitia amplius habebatur, sed Medià Aetate, a.D. 1228, Olaus Wormius in sermonem Latinum eos vertit. Versio Latina bis prelis data est: editio princeps saeculo XV typis Gothicis expressa est in Germanià, ut patet; secunda autem, fortasse Hispanica, saeculo XVII. Vtraque editio notis utilibus ad originem recognoscendam caret et tempus locusque impressionis solum per indicia typorum attribuuntur. 

Versio Latina omnium oculos ad se convertit, brevi enim postea opus et Latinum et Graecum a Gregorio IX Pontifice a.D. 1232 prohibitum est. Archetypum Arabum aetate Wormii amissum est, ut ejus praefatio indicat; et exemplaris Graeci, quod in Italià inter annos 1500 et 1550 editum est, nulla vestigia relata sunt inde ab incendio cujusdam viri Salemensis[2] bibliothecae, a.D. 1692. 

Versio Anglica V.D.[3] Dee numquam typis expressa est et tantum fragmenta manent ex codice autographo. De exemplis Latinis constat unum saeculi XV sub clavi asservari in Museo Britannico; alterum saeculi XVII Lutetiae Parisiorum in Bibliothecà Publicà. Editionis saeculi XVII unum exemplar in Bibliothecà Widener Cantabrigiae Novanglorum est, alterum in Bibliothecà Vniversitatis Miskatonicensis Arkhamiae, tertium porro in Bibliothecà Vniversitatis Bonaëropolis[4]. 

Plurima alia quoque exemplaria in occulto forsan tenentur, et rumor perstat unum saeculi XV esse celebri ac praediviti homini Americano. Minor fides habetur conservationi exempli Graeci saeculi XVI apud familiam Salemensem Pickman; sin ita servatum, perditum est cum artifice Richardo Vpton Pickman, qui dudum evanuit a.D. 1926.

Libri infamià notantur a potestatibus plerarumque civitatum, et ab omnibus ecclesiis. Eorum lectio deducit lectores malos ad exitus. E famà istius operis, quod pauci e multitudine noverunt, Robertus Villelmus Chambers dicitur traxisse argumentum suae fabulae novae De regis trabeà luridà[5].


Chronologia

730 a.D. Abdulla Alhazred Damasci Necronomicon libros scripsit.

950 a.D. Theodorus Philetas Necronomicon libros in sermonem Graecum convertit.

1050 a.D. Michael Patriarcha editionem Graecam cremari fecit. Editio Arabica amissa est.

1228 a.D. Olaus Wormius Necronomicon libros ex linguà Graecà in Latinam convertit.

1232 a.D. Gregorius IX PP. editiones Latinam et Graecam suppressit.

14… in Germanià editio typis gothicis expressa est.

15… editio Graeca rursum typis expressa est in Italià.

16… nova editio Latina in Hispanià typis expressa est.

 

Adnotationes

[1]: Agitur de urbe San’a’, Yemenitanae reipublicae (quam regionem antiqui Felicem Arabiam appellaverunt) caput.

[2]: Vrbis scilicet Salem, in Americà septentrionali sitae.

[3]: Scil. Vir Doctus, qua iuncturà Anglicum vertitur “Dr.”.

[4]: Scil. Buenos Aires, urbs reipublicae Argentinae capitalis.

[5]: Scil. fabula Anglica, c.t. The King in Yellow, auctore R.W. Chambers.


Comments


Iscriviti per restare aggiornato!

Tibi gratias agimus quam plurimas!

OFFICINA LATINITATIS, A.D. MMXXIIII

officinalatinitatis@gmail.com

Piazzale dell'Ateneo Salesiano n.1,

00139, Roma (RM)

Con il patrocinio di:

 

 

 

Web design a cura di Jacopo Rubini.

Logo a cura di Gabriele Baggiani (Brosports, Viterbo).

Tutti i diritti sono riservati.

Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche (UPS) logo
    bottom of page