His paginis in lucem edere constituimus primam versionem Latinam cuiusdam fabulae fantascientificae ab Isaaco Asimov (auctore Ruteno-Americano) conscriptam atque anno 1956 in periodico litterario Science Fiction Quarterly typis primum expressam. Quam fabulam Asimov - auctor narrationum fantascientificarum omnium ferme praeclarissimus ac famà quidem insignis - optimam, quam unquam exaravisset, ipse putavit. Quapropter, hanc nempe fabulam - utpote quae studium curiositatemque summopere excitet ac digna sit lectu - Jacobus Rubini primus Latinitate donavit et huc - capitulatim digestam et post ultimum capitulum expressum in formam libelli coacturi - libentissime divulgare decrevimus.
LATINE LEGERE LVBET!
ISSACVS ASIMOV
DE SVPREMO QVAESITO
Jacobus Rubini Latine interpretatus est
[1]1.00
Supremum quaesitum, iocandi fere causà, primum positum est die XXI mensis Maii, anno MMLXI, eo quidem tempore, cum genus humanum iam primos, tandem, gressus in luminis oris facere coepit. Ad ipsum, autem, quaesitum, pignore V centussium[2] inter calices high-ball[3] (sic) posito, ita deventum est.
Alexander Adell et Bertramus Lupov curatores erant computatri Multivac. Noverant - tantum, dumtaxat, quantum cuivis mortali nosse daretur - quid sub frigidà, crepitanti, intermicanti specie - per spatium permultorum chilometrorum sese extendente - illius immanis computatri lateret. Sin minus, notitiam - licet incertam - habebant de generali commutatrorum[4] circuituumque dispositione, iam eos dudum limites transgressà, quibus excessis singula mortalium mens clarum universae rei conspectum servare nequaquam posset.
Multivac se ipsum moderabatur corrigebatque. Sic necessario fieri propterea debebat, quod ex mortalibus nemo illud satis celeriter apteque moderando vel corrigendo par erat. Itaque, Adell et Lupov giganteum monstrum obiter modo, nec magnà cum diligentià curabant, at, simul, eo quidem pacto, quo melius a meris mortalibus fieri haud potis erat. Data[5] illi suppeditabant, quaesita necessitatibus computatri accommodabant, eiusque responsa interpretabantur. Tam ii, profecto, quam collegae de glorià, quae Multivac competeret, iure et ipsi fruebantur.
Nonnulla per decennia, Multivac auxilium - ut ita dicam - tulit ad naves delineandas cursusque dirigendos, qui mortales ad Lunam, ad Martem, ad Venerem usque deducerent. Telluris, autem, opes et alimenta naves praeter Martem traducere nullo pacto valuerunt: ut tanta enim itinera penitus absolverentur, nimis energiae requirebatur. Quamvis enim homines carbone et uranio in dies parcius efficaciusque, sane, uterentur, iis nihilominus alimentis modus ab ipsà naturà impositus erat.
Itaque Multivac tantum gradatim, licet lente, didicerat, quantum sufficeret altioribus quaesitis altius expediendis. Sic, igitur, factum est, ut die XIV mensis Maii, anno MMLXI, quod eàtenus mente modo concipi potuerat, id tum reapse factum sit.
Vis a sole promanans, in cellis primum condita ac deinde transformata, totum per orbem terrarum rectà vià usurpabatur. Terrestres omnes, nullo homine excepto, ignes, qui carbone et uranio alebantur, ad unum usque ita extinguere poterant, ut parvo tantum epitonio obverso, omnia planetae loca ilico connecterentur modicae cuidam stationi, quae, diametrum pertingens unius solummodo chilometri cum dimidio, orbem terrarum, inter hunc Lunamque media, continenter circumibat.
Omnia in orbe terrarum iis tantummodo viribus freta, quae ab invisibilibus solis radiis manabant, suum quaeque munus absolvebant. Spatium septem dierum haud satis fuit, ut illius facinoris gloria obscuraretur; sed, haud secus, Adell et Lupov festis celebrationibus publice decretis sese tandem eripere atque eo recipere valuerunt, ubi animi tranquillitate fruerentur, nec ulli quidem in mentem certe veniret, ut eos quaeritaret: scilicet in iis cubiculis subterraneis, quae aliquas partes visui offerebant ingentis corporis, ibi sepulti, computatri Multivac. Lagenam secum attulerant idque solum, tunc temporis, iis erat curae, ut alter cum altero animum relaxarent, magnà nempe potandi copià adiuvante.
“Si rem bene revolvas”, inquit Adell, “res est sane incredibilis”. Latus eius vultus clara lassitudinis indicia exhibebat, dum ipse potionem, unà cum angusto poculo, lente agitabat cubulosque glaciatos huc illuc lente fluitantes observabat. “En, tibi, cunctas vires, quibus unquam uti cupierimus, omnino gratis nobis suppeditatas! Tantas dico vires, quantae, siquando ipsas inutiliter perdendas censuerimus, ad totum orbem terrarum in unam magnam ferri liquidi impurique guttam colliquandum adeo sufficerent, quin unquam eas vel minimum exhauriamus! Energiae, ergo, tantum, quanto unquam uti poterimus, semper, semper, iterumque semper!”
Lupov caput oblique flexit. Hoc agere solebat, siquando, ut obstinate infitias iret, ei in animum venisset; quod tunc quidem temporis facere avide cupiebat, eà forsan de causà, quod suum fuisset glaciem poculaque afferre.
“Immo: semper”, inquit, “nequaquam.”
“Parce, obsecro! Ferme semper! Eo saltem usque, dum proprias vires sol penitus exhauserit.”
“Bene: non, igitur, semper.”
“Sane! Vtcumque vis. Ad decies millies et iterum decies millies centena milia annorum. Sint - puta - viginti miliarda. Nunc magis placet, nonne?”
Lupov digitos egit inter capillos (quasi certiorem se facere vellet aliquot, licet in dies rariores, in capite adhuc superesse), ac potionem tranquille, nullà quidem festinatione, sorbillans: “XX miliarda annorum”, inquit, “aevum non faciunt sempiternum.”
“Bene, eo tamen temporis durabunt, donec vità nos, dumtaxat, functi erimus, nonne?”
“Vt carbo, quoque, et uranium prorsus.”
“Certe, sed nunc unamquamque navem Stationi Solari iungere possumus, ut Plutonem decies centies millies petere et inde redire possit, quin autem de fomite nulli sollicitemur. Num par esses, ope carbonis vel uranii, idem efficere? Si meis, vero, dictis cedere nolis, age, Multivac interroga!”
“Non est opus Multivac rogare. Id probe novi.”
“Mitte, tandem, quod nostrà causà Multivac patravit”, inquit Adell, continuo exardescens, “ id parvipendere: probe enim fecit!”
“Nemo hoc infitias ibit. Id tantum dico: unum solem haud sempiterno duraturum. Nec quicquam amplius dixi! Viginti miliarda annorum tranquilli erimus: quid postea?” Lupov, deinde, digitum leviter trementem sodali opponens: “Num id fore dicas, ut alii Soli connectamur?”
Silebant paulisper. Subinde, Adell poculum labiis porrigebat, dum Lupov, sensim, oculos clausit. Quievit uterque. At, repente, Lupov oculos reclusit: “Immo, id mente revolvis, nonne? Nos quidem, cum sol noster viribus exhaustus erit, alteri soli connectendos esse. Nonne?”
“Nil prorsus revolvo.”
“Immo! Revolvis quidem! Nam res quomodo ex ordine subsequantur, considerare nescis: en, quidem, mentis tuae vitium. Talis es, qualis illius fabellae vir, qui cum in imbres inopinato incidisset currensque ad silvulam aliquam pedem rettulisset, sub arbore latuit. Ille, scilicet, tranquillo erat animo, propterea quod se putabat, statim atque arbor illa penitus maduisset, nihil aliud, quam ut sub aliam arborem se reciperet, sibi faciendum esse.”
“Sane, capio”, ait Adell, “Frustra clamas. Patet: cum noster extinctus erit sol, ceterae quoque stellae suas vires, interea, penitus absumpserint.”
“Quin futurum sit,” Lupov mussitavit, “ut suas vires penitus absumpserint, nullum est dubium. Omnia ex primà mundanà - quidquid id fuerit - deflagratione[6] suam duxerunt originem; omniaque tum erunt peritura, cum stellae erunt viribus penitus exhaustae. Aliis hoc citius, quam ceteris, continget. Gigantea - edepol! - sidera centies decies centena milia, ad summum, annorum durabunt. Sol - ut puta - viginti miliarda; nanae, forsitan - cuinam bono, nescio - centum miliarda annorum ardere poterunt. Eo usque tamen expecta, dum mille miliarda annorum effluxerint: tum, ecce, nox omnia tenebit. Entropia quoque ad summum gradum, quem excedere non liceat, necesse pertingat. Satis.”
“Omnia de entropià probe novi”, inquit Adell, eum quidem in modum, ut secum indigne actum esse videretur.
“Ain’ vero? Id minime crederem.”
“Tantum, quantum scis ipse.”
“Id, igitur, etiam nosti: omnia aliquando - citius serius - peritura esse.”
“Profecto. Quisnam, unquam, infitias ivit?”
“Tu ipse ivisti, caudex miselle! Nos, enim, tantum, quantum opus foret, energiae semper praesto habituros esse affirmasti! Semper, prorsus, dixisti.”
Nunc, autem, Adell tali erat animo, ut infitiari vellet: “Fieri, forsan, poterit, ut omnia, aliquando, instauremus.”
“Minime! Nunquam!”
“Quidni? Olim, nescio quando.”
“Quin Multivac interroges?”
“Minime quidem!”
“Multivac, - aio - interroga! Pignore contendamus: dabo tibi V centusses, nisi ille quoque rem negaverit!”
Adell satis erat ebrius, ut periculum faceret; sui etiam satis erat compos, ut, signis operationibusque necessariis compositis, quaesitum instrueret, quod hominibus hoc, ferme, significaret: an poterunt, olim, mortales id efficere, ut solem, postquam aetate confectus diem obierit, ad plenam usque iuventutem adeo reducant, quin energiae modico quidem opus sit?
Vel - si magis placet - sic etiam, planius certe, idem interrogari potuisset: quì fieri potest, ut entropiae copia, quae in mundo subsistit, ingenter minui possit?
Multivac mutum et immotum factum est. Tarda lucis coruscamina, crepitus commutatrorum longinqui cessarunt omnino.
Deinde, cum artifices ambo in eo essent, ut animam ulterius retinere nequirent, en teletypographus, qui illi Multivac parti adiunctus erat, subito prosiliens ad vitam redditus est.
Quinque vocabula typis expressa sunt:
“DATA NON SVFFICIVNT CLARE RESPONDENDO”
“Pignus frustra datum”, Lupov susurravit. Ac simul ex subterraneis conclavibus celeriter abierunt.
Postero mane, illi sodales, crapulà quidem afflicti (caput enim dolebat, densumque erat os salivà), iam totam rem obliti erant.
[Continuabitur]
[1] Haec fabula fantascientifica primum typis est divulgata anno 1956, mense Novembri, in periodico fantascientifico Americano Science Fiction Quarterly, pp. 6-15.
[2] Sic vocem Anglicam dollars, Avellanum secuti, Latine reddere voluimus (cfr. A. Avellanus, Palaestra, 1896, p. 39).
[3] Potio mixta (i.e. cocktail), cuius hic fit mentio, Anglice high-ball vocata, ex temeto ac nitro constat.
[4] I.e. relay, It. relé in circuitibus electricis.
[5] Sic interpretari voluimus vocem Anglicam (ast iam internationalem quidem factam) data, quae notitias necessarias, praesertim mathematicas, indicat computatris suppeditatas vel nempe datas, unde prorsus Anglicum data.
[6] Sic Anglicum Big Bang - quod Asimov original cosmic explosion appellat - Latine interpretari satius duximus.
Comments