Johannes Rodari, "De structore Vallistellinensi"
- Officina Latinitatis

- Dec 26, 2025
- 2 min read
Updated: Jan 3
De structore Vallistellinensi
fabula*
Auctore Johanne Rodari
Interprete Jacobo Rubini
*Haec fabula, Italice inscripta Il muratore della Valtellina, libro c.t. Fabellae telephonicae (It. Favole al telefono), quarum nonnullae his in paginis iam dudum Latine conversae sunt, continetur.

Fuit olim iuvenis quidam Vallistellinensis, qui cum nullam operis copiam in patrià invenisset, in Germaniam se contulit, ubi tandem, Berolini, arti caementariae navare coepit. Quare Marius - quod ei erat nomen - cum valde gauderet, sedulo laborabat, modicum edebat, quantamque mereret pecuniam, in tuto reponendam curabat, ut uxorem aliquando ducere posset.
Die vero quodam, dum novi aedificii fundamenta iaciuntur, certo ponte ad solum subito collapso, Marius, cum in aream caemento armatò nuperrime stratam decidisset, vitam amisit, nec, ut eius recuperaretur cadaver, ullo pacto fieri potuit.
Verum enimvero, quamvis mortuus esset, nequaquam dolebat Marius, qui, licet in aliquà surgentis aedificii columnà includeretur locique angustiis corpus eius ibi nonnihil coartaretur, his tamen incommodis exceptis, eadem, quae antea, cogitare ac sentire poterat.
Quibus novis ut suetus esset condicionibus, oculos etiam aperire valuit domumque, se circa sublimem succrescentem, aspicere: res perinde se quidem habebat, ac si Marius pondus novi aedificii umeris ipse sustineret, quod eius scilicet tristitiam - cum miseram sponsam domi se expectantem rei certiorem facere non posset - paululum mitigabat. Ibi vero, in parietibus, in medullis nempe parietum absconditum nemo eum conspicere aut, saltem, illic esse suspicari poterat: nec ea Marius curabat.
Itaque, usque ad tectum percrevit domus; suo loco appositae sunt ianuae ac fenestrae; venumdata ac praestinata cenacula[1]; quae multà deinde referta supellectili, tandem haud paucis sunt a familiis occupata. Quas, quidem, omnes Marius cognovit, ab adultis usque ad puerulos, qui cum in tabulato primos gradus curiosi agitarent, manum Mario vellicabant; virgines cum in podia prodirent, vel, ut amantes in vià praetereuntes aspicerent, se e fenestris in conspectum darent, flavos earum capillos summam sibi genam delicate stringentes sentire poterat. Deinceps, vesperi, familias in triclinio, circa mensas, sermocinantes audiebat; noctu, autem, tussis aegrotantium, diluculo vero strepitus suscitabuli cuiusdam pistoris - qui primus usque mane expergiscebatur - ad aures veniebant. Illius insulae vità vivebat Marius; insulà tabulatim laetante, en Marius quoque laetabatur; insulà, autem, cubiculatim dolente, en Marius item dolebat.
Sed, olim, indictum est bellum.
Cum in oppidum undique pyroboli iaci coepissent, supremum sibi quoque diem accedere animadvertit Marius. Tum, pyrobolo quondam in domum disploso, totum aedificium solo corruens aequatum est. Iam nihil quidem supererat, nisi informis ruinarum acervus necnon moles confractae obtritaeque supellectilis, quibus confossi pueri et mulieres, inter soporem oppressi, perpetuo dormirent.
Tunc solum, cum domus, suo exorta sacrificio, periisset, vere et ipse periit Marius.
NOTAE
[1] Sic (i.e. cenacula) Romani internas insularum sectiones, quae singula habitantium domicilia (h.e. Italice appartamenti, Anglice apartments) efficerent, vocabant.





Comments