top of page

De insidiis "ad verbum" interpretandi

Writer's picture: Officina LatinitatisOfficina Latinitatis

Updated: 17 hours ago



Inscriptio Latina
Inscriptio Latina

Symbolam, cuius brevem summam Latine exaratam infra lectoribus sistimus, de linguà Latinà probe docendà necnon de interpretationibus vernaculis recte et apte conficiendis, etiam Italice - et formà quidem integrà, ubi quaestio de interpretatione "ad verbum" fusius atque accuratius ab auctore tractatur - in periodico electronico Open Prisma legere poteritis.


 

ISTE SERMO LATINVS RE-FICIENDVS EST! SIVE DE PERICVLIS OCCVLTIS INTERPRETATIONIS LITTERALIS


Jacobus Rubini Latine exaravit


(Symbolam formà documenti PDF compactam exonera)


Id, quod discipuli saepe e magistris sciscitantur - “Magister! Opusne est locum ad litteram vertamus?” - nobis haud parum aperire potest, quomodo discipuli linguas antiquas discere soleant, qualique cum ipsis familiaritate utantur. Quae, enim, ad naturam rationemque interpretandi pertingit, quaestio est historià scilicet antiqua, quam, inter alios, Sanctus quoque Hieronymus aggressus est, ipsam enodare conatus in tractatu de “pugnà” inter interpretationes litteralem et liberam, quae vocatur[1].


Vtra eligenda? Interpretatio libera an litteralis?


Ego vero, qui talia nunc calamo fundo, sermonem Latinum - et in ludis lycaealibus et in universitatibus - eà doceo ratione, quae inter methodos inductivas-contextuales sive “naturales” (vulgo atque haud parum poetice sub appellationem “Latinitatis vivae” cadentes) numeratur: quam etiam ob causam - ad rem glotto-didacticam nimirum spectantem - quoties discipuli me rogant, utrum litteralem an liberam cuiuslibet loci malim interpretationem legere, haec ipse respondeo: nullam esse interpretationem litteralem nec prorsus liberam, sed potius interpretationes solummodo rectas existere, interpretationes dico, quae sententiam auctoris verbis significatam apte vernacule communicent. Bona, enim, et apta interpretatio non tam verba de verbis exprimit, quam potius id, quod auctor significare voluit (quodque sententiam vocare solemus), in novum et peregrinum sermonem traducit.


De arte interpretandi huiusque finibus didacticis


Rectà, enim, interpretatione omnino opus est, ut facultates discipulorum linguisticas germane atque accurate aestimemus. Quod, tamen, magistros non impedit, quominus interpretationem litteralem a discipulis postulare pergant. Quae quidem consuetudo originem ducit ex illis novis (hodieque antiquis) iuventutis instituendae moribus, qui - inde a saeculo XVIII - multo graviorem collocaverunt operam - ad discentium animum mentemque in universum educandam - in notionibus grammaticis a rebus plerumque avulsis et abstractis acquirendis, magno videlicet damno ac detrimento lectionis et comprehensionis auctorum, qua maxime causà sermones antiqui ante, vero, docebantur.

Quae omnia, praeterea, aperte discrepant ab iis, quae in Praeceptis patriis de linguà Latinà docendà (It. Indicazioni nazionali per l’insegnamento della lingua latina) declarantur, ubi plane affirmatur, discipulis locos auctorum legendos, intelligendos et interpretandos esse, ita ut textus potius comprehensio, quam mera principia grammatica memoriae commendanda, summum et primarium quidem momentum obtineant. Quae cum ita sint, nihil tamen obstat, quin in ludis non solum Italicis exercitationes locos Latinos interpretandi idcirco a magistrtis quotidie adhibeantur, ut notiones discipulorum plerumque tantum grammaticae obrussà probentur: quod fit praeterpropter, ut nihil prorsus curetur facultas legendi, dum discipuli - quantum ad intelligendi potestatem - parum, sin minime, proficiunt, sicut cuivis sermonis Latini Graecive magistro quotidie suis in negotiis scholasticis experiri licet.


De occultis interpretationis litteralis periculis


Id, deinde, animadvertendum est: si discipulos cogimus, ut locos ipsis propositos tantum ad verbum Italice convertant, eos reapse exhortamur, ne propriis facultatibus linguisticis fidant, omnino contra finem principem institutionis linguisticae, etiam Latinae.

Insuper, multi quidem ex iis discipulis, qui locos ad verbum convertere malunt, id propterea facere confitentur, ne ardua ac difficilia pro viribus eligere periclitentur, vel quod male nihilve textum, quem legunt, intellegant: unde consequens est, ut incerte et quasi claudo gressu interpretentur, nisi interpretationes etiam compingant vix quicquam significantes. Quae omnia, praeterea, parum vel nihil saepe valent ad feedback probatorium magistris suppeditandum, eo quod tales interpretationes ideo a discipulis confinguntur, ut facultates linguisticas nullas vel parum excultas consulto occulant.

Id vero, contra, fieri oportet, ut discipuli a magistro veluti manu ducantur, quo plenius intelligant ac mente comprehendant, quì re constet bona interpretatio, utque exhortationem accipiant ad proprias facultates criticas interpretativasque ex ordine et gradatim evolvendas potius et excolendas, quam ad interpretationem verbis tantummodo - in morem veluti “mechanicum” - aptandam. Vnde saepissime evenit, ut ex hocgenus versionibus (litterales dico) solam legitimam sibi sumant auctoritatem illae interpretationes vulgo (ac prave) “liberae”, quae - his quidem condicionibus - nihil aliud esse evadunt, nisi mera et inutilis temporis iactura, quin immo molestae et, iterum, inutiles insidiae.


Naturalis conclusio


Rectam et aptam interpretationem, ut auctoris potius sententiam transvehat, quam verbum tantum e verbo litteraliter exprimat, decet. Quamquam opus, certe, est magistris, ut notiones discipulorum grammaticas explorent, minime tamen oportet, ut hac quidem de causà natura finesque rei didacticae et artis interpretandi corrumpantur. Nam discipuli, ut ipsi saepe sponte fatentur, ex eo, quod sermonem Latinum haud satis callent, ad interpretationem litteralem conficiendam sane se vertunt, id dumtaxat efficere sperantes, ut notitias grammaticas ibi magistris demonstrent, ubi linguisticas notiones ac facultates nullo pacto exhibere valeant. Interpretationes, autem, ad verbum expressae (sive litterales), etiam si quando formas grammaticas recte vernacule reddant, haud raro, tamen, veras facultates discipulorum linguisticas magistris apte clareque demonstrare minime sunt pares, ita ut graves quoque difficultates didacticas interdum occultent. Summum propterea habet momentum, ut nostras consuetudines sermonis Latini docendi noviter consideremus inque dubium ideo vocemus, ut eas non solum ad fines didacticos rectius collineemus, verum etiam ut discipuli linguam Latinam vere (quod rarissime faciunt!) altiusque intellegant.

Quod si experientiam, vero, ipsorum discipulorum necnon nostras docendi consuetudines mente attentius revolverimus, haud modicum auxilii, certe, accipiemus ad eas areas didacticae praxeos circumscribendas, ubi quid mutandum sit. Verum enimvero, nisi nostras solitas de linguà docendà opiniones magnà cum humilitate dubio prius exagitaverimus, nullo quidem pacto praxin didacticam sermonis Latini docendi emendare, nec praesentis aetatis nostrorumque maxime discipulorum necessitatibus apte satisfacere eum in modum poterimus, ut animus facultatesque eorum linguisticas, qui studium in linguà Latinà collocaverunt, altius demum excolantur.


 

Notae


[1]  S. Hieronymus, Epistula LVII ad Pammachium de optimo genere interpretandi.


Commentaires


Iscriviti per restare aggiornato!

Tibi gratias agimus quam plurimas!

OFFICINA LATINITATIS, A.D. MMXXIIII

officinalatinitatis@gmail.com

Piazzale dell'Ateneo Salesiano n.1,

00139, Roma (RM)

Con il patrocinio di:

 

 

 

Web design a cura di Jacopo Rubini.

Logo a cura di Gabriele Baggiani (Brosports, Viterbo).

Tutti i diritti sono riservati.

Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche (UPS) logo
    bottom of page