top of page
Writer's pictureOfficina Latinitatis

Tao Te Ching - 64

Updated: Oct 2


Fanum Sinicum / Chinese Temple / Tempio cinese
Fanum Sinicum

[breviuscula]


DE NON-AGENDI PRAECEPTO

(quod est capitulum LXIV libri Tao Te Ching*)


Lao-Tzu Sinice composuit

Jacobus Rubini Latine interpretatus est


Capitulum LXIV


Quicquid in quiete est, facile retinetur; quicquid signum nondum ullum ostendit, mente facile delineatur. Quicquid fragile est, facile frangitur; quod intactile est, facile dispergitur. In id, igitur, incumbe, quod existere nondum coepit; id moderare, quod confusionem nondum admisit. Arbor, quam vix cingi potest, ortum duxit e minutissimà gemmà; solarium novem tabulatis distinctum e singulà humi glaebà aedificabatur; iter, quod ad mille usque milia passuum pertingit, inde initium cepit, ubi primum pes solum calcavit.

Qui [in quippiam] incumbit, [id] perdit; qui [quippiam] retinet, [id] amittit. Quapropter, sapiens in nihil incumbit, nec [quicquam] igitur perdit; nihil retinet, nec [quicquam] igitur amittit. Populus - dum sua absolvit officia - ut quid consecuturus est, tum id perdit. Si animum aeque ad finem, atque ad principium, applicaret, sua negotia nequaquam perderet. Quà quidem de causà, sapiens nihil cupere cupit, atque ea scilicet bona, quae ardua sunt obtentu, ne flocci quidem facit; nihil discere discit, ad eaque revertitur, quae mortales omnes superavere. Itaque naturae decem milium entium ministrat, quin autem intercedere audeat.



*Tao Te Ching verti potest, plus minusve, Liber de vià. Opus est maximum, a Lao Tzu (floruit in Sinis VI a.C.n.) conscriptum, eius Sinarum sectae et religionis, quae Taoismus audit et exsistentiam praedicat unius supremi principii, omnium rerum exsistentium fundamentum, nomine Tao vel Dao, quod etiam "Viam" arcanam plerumque significat vitam virtute ac pietate agendi. Huius viae naturam vacuum vel inane constituit, sapientis scilicet finis ac scopus.


 

TEXTVS SINICVS*


其安易持,其未兆易謀。其脆易泮,其微易散。為之於未有,治之於未亂。合抱之木,生於毫末;九層之臺,起於累土;千里之行,始於足下。為者敗之,執者失之。是以聖人無為故無敗;無執故無失。民之從事,常於幾成而敗之。慎終如始,則無敗事,是以聖人欲不欲,不貴難得之貨;學不學,復衆人之所過,以輔萬物之自然,而不敢為。


Comments


bottom of page