top of page
Writer's pictureOfficina Latinitatis

Isaacus Asimov - "De supremo quaesito" [caput III]


Corporum caelestium nebulae in spatio sidereo
Corporum caelestium nebulae in spatio sidereo



 

ISSACVS ASIMOV

DE SVPREMO QVAESITO


Jacobus Rubini Latine interpretatus est


[1]3.00


VJ-23X Lamethensis, oculis fixis in atras profunditates astronomicae tabulae, quae tribus mensuris[2] formam Galaxiae iuxta minorem magnitudinis ordinem delineabat: “Quid, demum, ais?”, inquit: “Risui forte erimus, si hac de causà valde sollicitemur?”

MQ-17J Nicronensis, caput quatiens: “Minime”, inquit: “Nam satis superque id perspectum habent omnes: Galaxiam quidem, si tam celeriter - ut impraesens facimus - prolem gignere pergamus, intra V annorum spatium saturatum iri.”

Vterque XX° vitae annum vix attigisse videbatur, uterque corpore procero ac perfecte formato erat.

“At, contra”, addidit VJ-23X, “nescio, vero, utrum commentarium, nostros timores sollicitudines signficantem, Concilio Galactico exhibere oporteat.”

“Equidem nihil, prorsus, dubitarem. Est enim - ut mea fert opinio - solus et unicus, qui exhiberi possit, commentarius. Eorum animos, ut spero, aliquantulum excutiet. Immo: sunt excutiendi, amice mi!”

VJ-23X, suspirium trahens: “Spatium autem sidereum”, inquit, “infinitum est. Ibi sunt centena miliarda galaxiarum, quae id tantum expectant, ut colonis inhabitentur. Heu! Quid dico? Etiam plura!”

“At centena miliarda minime faciunt infinitum; insuper in dies, quo magis praeterlabuntur saecula, eo fiunt numero rariores. Age, cogita! Ante viginti milia annorum, difficultates, quominus Solis viribus mortales uterentur, prohibentes expeditae sunt: et ecce, paucis post saeculis, ut inter stellas itinera fieri possent, factum est. Itaque, generi humano, quod unum parvum mundum ut saturaret, unum milionem annorum impenderat, exinde quindecim tantummodo millibus opus fuit, ut, quod Galaxiae reliquum erat, impleret. Nunc autem, XI° quoque anno, populi copia duplo augetur…”

“Immortalitati”, VJ-23X comitem interpellavit, “gratias agamus!”

“Consentio. Immortalitas, autem, cum merum iam sit factum, nullo pacto negligi potest. Cave: in dubium nequaquam revoco, quin mali quicquam in eà insit. Nec, quin AC Galacticum multas difficultates expedierit, infitias ibo: sed, ut illlud morti senectutique mederetur, cetera quidem, quae mortalium gratià excogitaverat, in malam crucem abierunt! Verum enimvero, aperte respondeas: num vità sponte excederes?”

“Nullo quidem pacto!” MQ-17J prorupit, at statim, modum sibi ipse imponens, haec addidit: “Nondum. Adhuc enim iuventute prorsus vigeo. Quot annos habes?”

“Ducentos viginti tres. Quot tu?”

“Ducentos, equidem, nondum attigi… Tamen, ut ad priorem redeamus sermonem, populi copia - ut aiebam - XI° quoque anno duplo augetur. Cum hanc etiam galaxiam saturaverimus, intra decem annorum spatium alteram quoque hominum coetu frequentaverimus. Post decem, iterum, annos duas alteras oppleverimus; et iterum quattuor, post alterum decennium, saturaverimus. Sine centum praetereant anni: mille, ecce, repleverimus galaxias. Intra mille annorum intervallum, unum milionem. Post decem milia annorum, universum, quem novimus, mundum. Deinde, quid?”


“Insuper, ne id quidem”, monuit VJ-23X, “tetigi: difficultatem etiam extare, quae convehendi potestatem respicit, nec parvi prorsus momenti. Vt, enim, solidas hominum galaxias ex alterà galaxià in alteram quidem traducamus, quot energiae solaris monadis erit opus?”

“Quam unquam antea, rectius monuisti! Iam, enim, hodie genus humanum binis circiter energiae solaris monadis quotannis utitur.”

“Immo, vires solares maximam partem inutiliter pereunt. Nam nostra Galaxia mille ferme energiae solaris monades, ex quibus duas tantum usurpamus, quotannis effundit.”

“Sane. Sed tamen, si quando universas Solis vires ad centesimam usque partem in usum inducamus, tum etiam nihil aliud, nisi ut finem ulterius differamus, consequemur. Nam maiore in dies egemus energiae copià, ad mensuram quidem geometricam; atque huiusmodi indigentia citius, quam ipse populus, crescit. Prius vires solares, quam ipsas Galaxias, funditus ambsumpserimus. Recte quidem monuisti. Immo, rectissime.”

“Novae stellae ex gase[3] inter-sidereo erunt conficiendae.”

“Vel ex calore dissipato?” MQ-17J per aculeatam ironiam rogavit.

“An fieri, forsan, poterit, ut modus sit aliquis entropiam[4] invertendi? Ac Galacticum interrogemus prorsus oportet.”

Quae licet VJ-23X haud serio dixisset, tamen MQ-17J suum Contactum-AC, ex sinu depromptum, in mensà, ante se ipsum, posuit.

“Eo paene deveni”, inquit, “ut hoc ipsum faciam. Nam res est, de qua decernedum nobis erit aliquando.”

Taetricis oculis, suum parvum Contactum-AC observabat, pagmentum videlicet minutum, in formam cubi nullius pretii confictum, quod tamen per hyper-spatium coniunctum erat cum magno AC Galactico, ad usum totius generis humani instructo. Itaque, gratià hyper-spatii illud pagmentum pars ipsius AC Galactici iure habebatur.

MQ-17J paulisper substitit, secum scilicet cogitando, utrum suà in vità immortali fore unquam posset, ut AC Galacticum suis ipsius oculis aliquando cerneret. AC in suo proprio planetà situm erat, velut araneum virium collineatarum eam quidem materiam, ubi sub-mesonum[5] fluctus locum ceperant rudium et vetustarum valvularum molecularium, complectentium. Sed tamen, suis machinis sub-aethereis non obstantibus, notum erat longitudinem bene CCC metrorum AC Galacticum occupasse.

“An potis erit unquam”, suum Contactum-AC praeter expectationem rogavit MQ-17J, “ut invertatur entropia?”

VJ-23X, animi repente commotus, cito verbis addidit prioribus: “Papae! Id te vere interrogaturum esse minime expectaveram!”

“Quidni?”

“Quoniam probe scimus modum, quo invertatur entropia, nullum extare. Fumus cinisque in arborem reddi nequeunt.”

“Suntne arbores in vestro planetà?”, sciscitatus est MQ-17J.

Ad sonum, autem - qui eos quidem expavefecit - AC Galactici, ilico tacuerunt.

Immanis computatri vox pulchra tenuisque exibat ex parvo Contactu-AC, in mensà scriptorià posito.



“DATA NON SVFFICIVNT CLARE RESPONDENDO”


Dixit.

“Audistine?”, susurravit VJ-23X.

Postea, ambo ad commentarium Concilio Galactico reddendum animum iterum converterunt.


[Continuabitur]


 

[1] Haec fabula fantascientifica primum typis est divulgata anno 1956, mense Novembri, in periodico fantascientifico Americano Science Fiction Quarterly, pp. 6-15.

[2] I.e. "3D".

[3] Gas, -is (m). Sic verbum Anglicum gas (fomitis genus praecipue, sed in universum substantias sub formà spiritus extantes indicans), professorem Gabrielem Kovàts-Martiny secuti, Latine reddere decrevimus. Cfr. G. Kovàts-Martiny, Compendium Physices, Posonii 1823.

[4] “Entropia” vocatur mensura, qua gradus confusionis in dato systemate physico vigentis aestimatur. Cfr. https://en.wikipedia.org/wiki/Entropy.

[5] Vocabulum, physices proprium, “meso” indicat genus quoddam particularum sub-atomicarum, quarum partes constitutivae virtute validà nectuntur. Cfr. https://en.wikipedia.org/wiki/Meson.




Comentarios


bottom of page