Maurus Pisini, "Lapsura tiliarum folia"
- Officina Latinitatis

- Mar 6
- 1 min read

Maurus Pisini, poeta totus quidem Latinus, necnon linguae et litterarum Latinarum magister apud Vniversitatem Pontificiam Salesianam, Romae, lepidissimis nos carminibus, quae infra quam libentissime lectorum gratià divulgamus, in morem Japonicum exaratis (videlicet haicubus, quae vocantur) nos donare voluit. Haicua (Japonice haiku), antiquum ac praeclarum carminum Japonicorum genus, brevissima sunt poemata trium versuum vel linearum, quarum prima ac postrema V, media VII constent syllabis apud poetas, saltem, qui huius generis classici habentur, uti sunt, verbi gratià, Matsuo Basho, Yosa Buson vel etiam Masaoka Shiki.
Quamquam singula in Japonià haicua seorsim legi consueverunt (i.e. unumquodque haicu unum et integrum conficit poema), tamen Mauri Pisini haicua unà legantur oportet, veluti solidum, scilicet, continuumque carmen, quod auctor Lapsura tiliarum folia inscripsit.
Gratias magistro ac sodali Mauro Pisini quam plurimas cordicitus agimus.
Lapsura tiliarum folia*
Sero, pro dolor,
hoc anno flavescere
tilias vidi:
nam, post pluvias,
vix restabant folia
rara, demissa
et murmur dabant
maestae solitudinis,
morti proxima …
haec, tamen, vidi
supremis stare ramis
et loqui vento,
qui mecum quoque,
collocutus leniter,
haec, statim, dempsit.
*In horto publico qui, Arretii, Il Prato vocatur.




Comments