Imago Arcadii Avellani, patria Hungari, eximii Latini sermonis cultoris, cum adhuc frater Franciscanus esset.
In suo periodico Latino (nomine Praeco Latinus) Arcadius Avellanus (ut plura cognoscas, cfr. https://officinalatinitatis.wixsite.com/home/info) fines, quo tenderet, ac principia, quae in methodis linguae Latinae docendae necnon in studiis classicis reformandis sequeretur, plane atque aperte, sermone Anglico fretus (ut omnia, scilicet, omnibus liquerent), in symbola programmatica indicavit.
Quod mirissimum quidem est, quamquam haec saeculo XIX exeunte exarata sunt, Avellanus nobis fere ipsis ac nostrae aetatis discipulis et magistris verba facere videtur...
Hinc ipsum Arcadii Avellani "Manifestum", a Jacobo Rubini Latine conversum et in formam libelli commode digestum, exonerare poteritis.
Curate, ut optime valeatis!
Comentarios