Omnes conqueruntur operam in studia classica positam pessum iri.
Quaerant docti a semet ipsis, utrum pusiones 10-12 annorum, si Angli, Shakespeare, si Galli, Voltaireum aut Racine, si Germani, Goethaeum et Schillerum, si Itali, Dantaeum examine critico legant, cum tamen sint in iisdem linguis nati. Eccur ruimus in absurdorum omnium maximum, ut omnium Classicorum maximos, Caesares, Tullios et Horatios, legant pusiones iidem, qui classicos vernaculos legere nequeant?
Auctores enim admodum graves sunt, adultis digni; ingenia iuvenilia suaviora ac leviora suà naturà appetunt.
-- Arcadius Avellanus --
Lectoribus omnibus, qui huc primum hodie appulerunt, salutem plurimam dicimus!
Vos enim in Officinam Latinitatis salvos venisse ex animo laetamur!
At, vero, nunc forsan iure vobiscum quaeritetis, quidnam prorsus sit ista, de qua garrientes loquitamur, Officina Latinitatis! Dictum, factum! Vel potius: rogatum, responsum!
Officina Latinitatis est ergasterium virtuale (scilicet officina interretialis) linguae Latinae dicatum; est locus quidem, ubi magistri, discipuli sermonisque studiosi scripta, fabulas et narrationes Latinas modernas sive neo-Latinas, praesertim ex vernaculis a se noviter conversas - ut olim, temporibus non tam longe remotis, fieri plerumque solebat - cum aliis communicare possint, Latinitatem more "vivo" et activo colentes, necnon vestigia sectantes latinistae Hungari Arcadii Avellani (i.e. Arkàd Mogyoròssi).
Qui vero, dum munere fungitur praeceptoris domestici nepotum Johannis D. Rockefeller (negotiatoris suae aetatis opulentissimi), id clarius animadvertit, scilicet ad quemlibet sermonem peregrinum rite callendum omnino opus esse scriptis ad lectionem aptis, quae non solum recte et emendate exarata, verum etiam ingenio discipulorum accommodata sint, eorumque maxime studium et curiositatem suscitent (i.e. pleasure reading): cuiusmodi tamen notae haud saepe reperiuntur in scriptis ad litterarum Latinarum inexplebilem ferme thesaurum pertinentibus. Inde initium cepit opera, quam Avellanus, ut nepotes Johannis Rockefeller ad linguam Latinam amplectendam facilius atque iucundius deduceret, in fabulis Europaeis necnon in periculorum narrationibus Latine interpretandis collocavit.
Verum enimvero, ad eundem prorsus finem spectavit etiam propositum ergasterii virtualis Officina Latinitatis instituendi, utpote blog sive repositorium, ubi vero, magistris necnon sermonis Romani cultoribus moderantibus, quisquis reperire aut in lucem edere posset scripta Latina, potissimum vernacula iucunda miraque, varia (at semper recta et castigata!) Latinitate donata, magno cum studio legenda ad cognitionem sermonis Latini penitus confirmandam. Omnes porro lectores exhortamur, ut opem libere conferant et hoc bonae spei consilium una nobiscum ad peroptatum exitum deducant, non solum legendo, sed maxime nova scribendo fabularum vernacularum interpretamenta, ut occasionem quidem Latinitatem "viva" ratione magis callendi necnon thesaurum litterarum neo-Latinarum novis scriptis ditandi sibi capiant.
Hic igitur, in hocce blog seu repositorio interretiali, varia scripta mira et iucunda, quae animum scilicet alliciant, plerumque ex vernaculis in sermonem Latinum probe (licet ad variam interpretantis mentem stilumque) conversa, haud statis temporibus invenire, legere et libere exonerare poteritis.
At vos quoque scribite Latine! Latinitatem vivi vivam excolite! Quod si quam interpretationem Latinam (cuiusvis nempe scripti primum vernacule exarati: fabulae, vel rerum gestarum narrationis seu commentariorum) nobis proponere velitis, litteras sine mora mittite ad officinalatinitatis@gmail.com. Vos quidem praestolamur!
-- Jacobus Flaminius Rubini --
Si plura (et Anglice et Italice) legere vultis, adite paginam https://officinalatinitatis.wixsite.com/home/info.
Inceptum laude dignissimum! Floreat!
mihi placet.
Vobis maximas gratias!