top of page

De vià, quae nusquam ducebat

  • Writer: Officina Latinitatis
    Officina Latinitatis
  • Apr 1
  • 3 min read

Via strata
Via strata

De vià, quae nusquam ducebat


Johannes Rodari Italice exaravit

Jacobus Rubini Latine interpretatus est



Oppido egredientibus, via trifariam dividebatur: prima ad litus, altera ad urbem versus vergebat; tertia, vero, nusquam ducebat.

Id propterea noverat Martinus, quod ex omnibus prope sciscitatus erat, idemque omnes reddiderant responsum:

-- Illane via? Nusquam ducit. Eam frustra percurres.

-- At quousque pervenit?

-- Nusquam pervenit.

-- Eccurnam eam straverunt?

-- Eam nemo stravit: semper illic fuit.

-- Nec quisquam eo visum iit?

-- Durum nempe es caput! Nihil ibi esse visu dignum diximus tibi...

-- Nec, nisi unquam ibi fuistis, certo scire potestis.


Adeo obstinato erat animo, ut Martinum Durocaput eum nominare coepissent: quod, tamen, ille haud in malam accepit partem, cum de vià, quae nusquam ducebat, cogitare perseveraret.


Cum autem satis adolevisset, ut vias solus, quin avus ipsum manu duceret, transiret, mane quodam, mature e lecto surgens, ex oppido egressus est, nullàque morà in eam viam se dedit arcanam, porro usque pergens. Strata fossis et magnà inutilium herbarum copià erat referta, sed forte fortunà multum iam erat temporis, cum imber non ceciderat, quo factum quidem est, ut nulla in vià essent stagnula¹. Viam saepes plantarum utrobique cingebat, quae, tamen, mox silvis cessit. Arborum, ibi, rami supra viam tam arte conserebantur, ut veluti porticum efficerent obscurum figidulumque, quo nonnisi rari solis radii, in modum lucernarum, passim penetrare valebant.

Nec quicquam referebat, quantum viae faceret noster: nunquam desinebat porticus, nunquam desinebat via; necnon adeo dolebant pedes Martino, ut iam reditum mente versaret, cum, ecce, canem quendam vidit.

"Vbi canis - cogitavit Martinus - ibi et domus esse oportet; aut homo dumtaxat".

Cum canis, caudam agitans, ad eum accurrisset, manus pueri linguà lambit; deinde, postquam in viam se dedit, oculos, gressum post quemque, retro vertebat, ut, num sese Martinus etiamtum sequeretur, inspiceret.

-- Veniam (in curiositate positus aiebat Martinus), veniam!


Cum silva, tandem, recedere coepisset, iterum caelum in conspectum desuper venit et via in limen cuiusdam ingentis desiit portae ferreae. Praeter cancellos, Martinus vidit castellum, pansis ostiis omnibus fenestrisque, cunctis caminis fumum exhalantibus: quibusdam, vero, ex maenianis, mulier quaedam specie pulcherrima, manu salutans, hilarem in modum clamabat: -- Accede, Martine Durocaput! Accede!

-- Mirum (laetatur Martinus)! Equidem me perventurum nesciebam! Illa, vero, expectabat!

Fores pansit, cumque hortos transisset, atrium castelli tempore adeo opportuno ingressus est, ut pulchrae dominae, per gradus tunc ipsum descendenti, capite demisso genuque inflexo salutem diceret. Pulchra erat, ac lautioribus etiam vestibus induta, quam nymphae² vel filiae regiae, necnon hilarem ac ridentem se praebebat:

-- Ecquid non credidisti?

-- Quidnam?

-- Ea nempe, quae tibi de vià nusquam ducente narravere.

-- Nimis stulta mihi videbantur. Immo, ut opinor, plus est in mundo locorum, quam viarum.

-- Profecto: satis est, ut quis se loco movere cupiat. Nunc veni, age: faciam, ut castellum lustres.


Plures quam centum aderant atria, omnegenus thesauris plena, sicut de iis quidem fabularum castellis, ubi pulchrae dormiunt consopitae, vel orci suas congregant divitias, audire solemus. Aderant quidem adamantes, gemmae, aurum, argentum; et illa pulchra domina talia continenter, quoque temporis puncto, dicebat: -- Aufer! Quidquid cupias, tecum aufer! Tibi sarracum etiam, quo vehas onera, commodabo.

Nec sivit Martinus, ut sese illa obsecraret!


Cum, igitur, domum aliquando proficisceretur, sarracum bene oneratum erat! Canis - qui condocefactus erat canis, necnon frena regere et equis, si quando consopirentur viaeque sic limites transcurrere periclitarentur, latrare sciebat - gubernaculo assidebat.


Ab oppidanis vero, qui eum iam periise autumaverant, incredule admodum exceptus est Martinus Durocaput. Canis, cum omnes thesauros in plateà exonerasset, caudà in morem salutis bis agitatà, cum ad gubernaculum iterum consedisset, abiit tandem, pulveris veluti nube circumfusus. Magna omnibus - amicis aeque inimicisque - donavit Martinus, qui centies ea, quae sibi acciderant, narrare coactus est; et quoties narrationem usque ad finem perducebat, aliquis domum currebat, ut equo sarracoque instructis praeceps in eam se daret viam, quae nusquam ducebat.


Eo tamen vespere, alter post alterum, omnes vultu admodum ob indignationem gravi domum reverterunt: eos, enim, deduxerat via in mediam silvam, ubi finem tamen, inter copiam spinarum ceu mare infinitam, faciebat. Nulla amplius erat porta, nec castellum, neque pulchra domina.


Nam quidam extant thesauri iis modo hominibus destinati, qui primi novam exploraverint viam: et primus quidem fuerat Martinus Durocaput.


 

¹ Formam deminutivam ex nomine stagnum effinximus, ut illas modicas aquarum in viis stagnantium collectiones indicaremus. Lucretius usus est iuncturà aquae conlectus, quae nobis, tamen, opportunam facilis sermonis brevitatem excedere visa est.

² Per vocem Latinam nympha conati sumus satis proprie (quin, autem, fines exquisitioris Latinitatis praetergrederemur) vocabulum Italicum fata (Angl. fairy) reddere.

ความคิดเห็น


Iscriviti per restare aggiornato!

Tibi gratias agimus quam plurimas!

OFFICINA LATINITATIS, A.D. MMXXIIII

officinalatinitatis@gmail.com

Piazzale dell'Ateneo Salesiano n.1,

00139, Roma (RM)

Con il patrocinio di:

 

 

 

Web design a cura di Jacopo Rubini.

Logo a cura di Gabriele Baggiani (Brosports, Viterbo).

Tutti i diritti sono riservati.

Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche (UPS) logo
    bottom of page