top of page

De mentivago spatiante fabella

Writer: Officina LatinitatisOfficina Latinitatis

Libri c.t. Fabulae telephonicae tegmen (Ed. It.)
Libri c.t. Fabulae telephonicae tegmen (Ed. It.)

Hanc brevem sed iucundissimam fabellam Johannes Rodari tertiam in libro c.t. Fabellae telephonicae (It. Favole al telefono, anno 1962 primo typis expressae) exaravit. Hoc libello (pueris bene et humane educandis destinato) plurimae continentur fabulae, quarum unam quotidie a ratiocinatore cognomine Bianchi - qui negotiorum causà a die Lunae usque ad Saturni peregri versari cogitur - filiolae, ne patris absentiam nimis ferat aegre, vesperi telephonice narrari fingit scriptor Italus.


Fabellam, quam infra de mentivago puero spatiante lectoribus sistimus, Jacobus Rubini ex Italico sermone in Latinum animi gratià interpretatus est.


-- OMNIBVS DICATA MATRIBVS --


 

DE MENTIVAGO SPATIANTE

FABELLA


Johannes Rodari Italice exaravit

Jacobus Rubini Latine interpretatus est



-- Mamma! Spatiatum ibo!

-- Licet, Johannes. Fac, autem, ut caveas, quoties vias transis!

-- Sane, mamma. Vale, mamma!

-- Semper enim mente admodum evagari soles!

-- Sane, mamma. Vale, mamma!


Laetus, igitur, abit Johannulus, qui per primum viae tractum bene caute se gerit. Nam sistit, interdum, gradum ac se ipsum tangit.

-- Totus adsum, nonne?

Secumque ridet.


Quod caute se gerit, tam laetus est, ut modo huc modo illuc tamquam passer circumsilire incipiat; at nunc ecce consistit, valde stupens tabernarum ostensoria, autocineta, nubeculas in caelo: nec fieri potest, quin mala necessario sequantur.


Vir quidam eum benigne admodum reprehendit: -- Quam es mentivagus¹! Nonne vides te iam manum amisisse?

-- Papae! Verum quidem! Quam sum mentivagus!

Itaque, postquam manum quaerere coepit, vasculum vacuum invenit. "Num vere vacuum est? Videamus! Ecquid ante inerat intus, quam vacuum fieret? Num inde a primo die vacuum fuit?..."


Itaque, manus quaerendae obliviscitur Johannes; dein vasculi quoque propterea obliviscitur, quod claudum vidit canem, quem ut prius aequet gradu, quam ut animal e conspectu praeter compitum abeat, totum ecce amittit bracchium. Quod ne animadvertens quidem, currere pergit.


Bona, tunc, quaedam mulier eum revocat: -- Johannes! Johannes! Bracchium amisisti!

Frustra. Nam ille nihil audit.

-- Bene (illa inquit bona mulier), bracchium eius matri reddam.

Petit, igitur, domum matris Johannis.


-- Salva sis, domina. Ecce mecum habeo bracchium tui filioli.

-- Heu, quam mentivagus est! Iam nescio, quid mihi faciendum dicendumve sit!

-- Sane quidem. Nam tales omnes sunt pueri.


Paulo post altera advenit bona mulier.

-- Salva sis, domina. Pedem inveni. Num Johannis est?

-- Procul dubio! Nam ex calceo perforato agnosci potest! Heu, quam mentivagum sortita sum filium! Iam nescio, quid mihi faciendum dicendumve sit!

-- Sane quidem. Nam tales omnes sunt pueri.


Sed, ecce, vetula etiam postmodum advenit, dein famulus quoque pistoris, traminis etiam ferriviarii conductor magistraque iam rude donata, qui omnes quandam Johannis secum afferunt particulam: crus, aurem, nasum.


-- Dii boni! Num quisquam vivat puer, qui meo Johanne mente magis evagari soleat?

-- Mea cara domina, tales omnes sunt pueri.


En, tandem, domum revertitur Johannes, uno circumsiliens crure, et auribus et bracchiis orbatus, sed - ut solet - hilaris, tamquam passer hilaris, quem mater demum, caput licet quatiens, totum resarcit ac deinde osculatur.

-- Numquid deest, mamma? Bonusne fui puer, mamma?

-- Ita, Johannes, sane. Diligentissimus fuisti.


 

NOTAE


¹ Vocabulum mentivagus ex compositione nominis mens ac verbi vagari commenti sumus. Hominem indicat incautum, incurium, neglegentem, cuius mens in varias et subitas cogitaiones aberrare soleat.

Commentaires


Iscriviti per restare aggiornato!

Tibi gratias agimus quam plurimas!

OFFICINA LATINITATIS, A.D. MMXXIIII

officinalatinitatis@gmail.com

Piazzale dell'Ateneo Salesiano n.1,

00139, Roma (RM)

Con il patrocinio di:

 

 

 

Web design a cura di Jacopo Rubini.

Logo a cura di Gabriele Baggiani (Brosports, Viterbo).

Tutti i diritti sono riservati.

Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche (UPS) logo
    bottom of page