top of page

Kamus no Chomei, "Houjouki" ("De casà in eremo")

  • Writer: Officina Latinitatis
    Officina Latinitatis
  • Jun 15
  • 2 min read

Libentissime divulgamus prooemium ex Japonico sermone Latine conversum libelli Japonici Houjouki (scil. De casà in eremo) inscripti, quem anno 1212 p.Chr.n. monachus religioni buddhisticae addictus, Kamus no Choumei, de solitudine, de omnium rerum imperfectione necnon de asceticà disciplinà elegantissimum exaravit. Jacobus Rubini Latine interpretatus est.



DE CASÀ IN EREMO


PROOEMIVM


Nunquam fluere cessat flumen, nec amnis eadem unquam transit unda. Bullae fluctibus innatant: nunc, ecce, in auras abeunt, nunc iterum coalescunt, non ullo cunctantes tempore, perinde atque homines - huius incolae mundi - eorumque domicilia.


Nam nostrà in Vrbe capitali[1], quae gemmae splendet instar, stant ordine pulchra aedificia, quae de celsis inter se certant fastigiis. En, vide nobilium aedes, quas diceres sempiternas. In rem, autem, obiter dumtaxat inquire et ecce exiguas, vero, antiquitate invenies insignes. Quae, enim, horno corruere, proximo denuo exaedificabuntur. Quin immo, splendidissimae etiam domus evanescunt, humilioribus cedentes.


Quin immo, haud de mortalibus fit aliter hìc vitam ducentibus.


Aeternus, immobilis iste videtur locus eiusque turba, ex viginti licet vel tringita, quos hic dudum noveram, hominibus unus tantum vel duo spiritum etiamnum ducant.


Animam ut alii sub vesperum reddunt, aliique mane primam hauriunt lucem, bullarum perinde, fluctibus quae feruntur, sumus similes. Alius, en, diem nullius obit nominis, dum alius venit sub auras: unde ambo profecti? Quo tendunt? Ecquid haec brevia, ignota moramur domicilia? Cuiusnam sollicitamur causà? Quare sensus satagimus voluptatibus perfundere?


Talis est villae dominus, ros qualis campanulae: uter primus evanescet? Quandoque ros, stante flore, abit in auras. At flos quin etiam concidat ipse aliquando, solis vix radiis tactus orientis, non dubitandum. At, vicissim, ros subinde, vieto inhaerens flori, resistit. Quid tamen? Ros, certo, quam surgat Hesperus, exhalet ante.


Kamo no Choumei auctore

Jacobo Rubini interprete



NOTAE


[1] Vrbs Meacum, hodie Kyoto, Japoniae antiquitus capitalis.

Comments


Iscriviti per restare aggiornato!

Tibi gratias agimus quam plurimas!

OFFICINA LATINITATIS, A.D. MMXXIIII

officinalatinitatis@gmail.com

Piazzale dell'Ateneo Salesiano n.1,

00139, Roma (RM)

Con il patrocinio di:

 

 

 

Web design a cura di Jacopo Rubini.

Logo a cura di Gabriele Baggiani (Brosports, Viterbo).

Tutti i diritti sono riservati.

Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche (UPS) logo
    bottom of page