Nazarius Saurus uxori liberisque valedicit
- Officina Latinitatis

- Apr 15
- 2 min read

Nazarius Saurus natus est Capite Histriae, anno 1880. Quamvis, primo bello mundano in Europà grassante, oppidum eius patrium Imperii Austro-Hungarici dicioni subesset, Nazarius ipse, sese cum Italum profiteretur, in Italiam traiecit nomenque Classi Italiae Regiae dedit, cuius sub signis in bello usque ad mortem militavit.
Verba, quae infra legetis, duabus comprehenduntur epistulis, quas ad uxorem liberosque ante direxit, quam sanguinem pro patrià dimicans effudit, die X Augusti, anno 1916.
Si forte plura cognoscere velitis, adite https://www.ilpiccolo.it/cronaca/spuntano-le-ultime-lettere-di-nazario-sauro-ai6rnb3t.
NINAE SVAE NAZARIVS SALVTEM PLVRIMAM DICIT.
Nina cara,
Facere non possum quin veniam petam, propterea quod cum quinque puerulis, adhuc ferme lactentibus, te solam reliquerim. Idque mihi bene, quidem, conspectum est: quid tibi, scilicet, patiendum quantumque proeliandum erit, ut illi in eà rectà, unde patris insistant vestigiis, vià te duce collocentur. Hoc, autem, unum mihi restat dicendum: me ideo felicem moriturum, quod nihil maius, quam officium Itali cuiusque proprium, probe perfecerim.
Vos, autem, laeti estote, nam mihi illud satis est laetitiae, quod Italus suo quisque satisfacere officio noverit ac voluerit.
Ceterum, nostros, conjux dilecta, cura ut commonefacias liberos, patrem eorum primum omnium Italum, dein patrem, postremo, tantum, fuisse hominem.
Datum Venetiis, die XX Maii, a.D. MCMXV
–
NINO SVO NAZARIVS SALVTEM PLVRIMAM DICIT.
Nine dilecte,
Iam, forsan, intellegis, aut annos post aliquot intelliges, quod mihi officium, utpote Itali viri proprium, fuerit exsequendum. Nam ea tibi, Libero, Annitae, Italo, Albaniae imposui nomina, quae libertatem saperent, nec solum verbo: ista, enim, nomina ut suo, quod desiderabant, imprimerentur sigillo, ego sacramentum, quod dixeram, consummavi. Diem, autem, dum obeo supremum, eius rei tantummodo me piget, quod optimos atque amatissimos filios dilecti patris orbatos relinquo. Sed tamen, mihi auxilio venit Patria, qui numerus est “patris” pluralis; et per hanc Patriam jura, Nine, fratresque - cum eà fuerint aetate, ut rem animo possint recte assequi - jurent curabis, vos semper ubique cumprimis fore Italos.
Vos osculor et benedico.
Tata
P.s.: osculum da etiam mammae, quae omnium quidem acerbissime, meà causà, dolebit. Matrem vestram amate! Patrem meum meo nomine valere iube!
Datum Venetiis, die XX Maii, a.D. MCMXV
Jacobus Rubini Latine interpretatus est




Comments