top of page
Writer's pictureOfficina Latinitatis

Isaacus Asimov - "De supremo quaesito" [caput IV]


Via Lactea
Imago Viae Lacteae




 

ISSACVS ASIMOV

DE SVPREMO QVAESITO


Jacobus Rubini Latine interpretatus est


4.00


Mens Zeei Primi novam Galaxiam complexa est, vage tantum ac leviter curans innumeras, quae eam exornabant, stellas. Illam nunquam, certe, viderat. Num omnes, aliquando, visura esset, suo quamque humanitatis onere gravatam?... Eo scilicet onere, quod inutile, potius, erat pondus. Nam magis magisque vera hominum natura extrinsecus erat quaerenda, in campis quidem sidereis.

Mentes, non corpora! Corpora immortalia infra, in planetis, morabantur, quasi supra temporis lapsum suspensa. Verum enimvero, si quando negotium materiale absolvendum esset, sopore excitabantur: quod, tamen, in dies rarius contingere solebat.

Quid, si pauci tantum novi homines, in lucem editi, ingentes multitudines augebant? Iam nihil, enim, loci novis erat in Mundo mortalibus.

Zeeus Primus suis meditationibus tum finem imposuit, cum in tenues alterius mentis spiras incidit.

“Zeeus Primus”, inquit Zeeus Primus, “sum. Quis tu?”

“Mihi nomen est Deeo Sub Wun. Quae tibi Galaxia?”

“Eam nonnisi Galaxiam vocamus. Quid tu?”

“Nos quoque eam sic tantum vocamus. Quisque suam sic vocat Galaxiam. Quidni?”

“Bene, sane! Immo, omnes sunt inter se aequales.”

“Non, autem, omnes. Genus enim humanum in Galaxià praecipuà ortum habuerit est necesse, quod quidem eam a reliquis prorsus diversam facit.”

“Quae fuit?”, Zeeus Primus rogavit.

“Nescio. Sed hoc Ac Vniversale, forsan, noverit.”

“Quin id interrogemus? Meam curiositatem excitavisti.”

Sensus Zeei Primi eo usque se dilataverunt, quoad Galaxiae ipsae, sensim decrescentes, in novum tandem pulvisculum, qui in ampliorem multo prospectum effundebatur, comminutae sunt. Nunc plura centena miliardorum galaxiarum cernebantur, quaeque sua continens entia immortalia, quaeque suum sustinens onus intelligentiarum, mentibus per spatium libere fluctuantibus. Attamen, una tantummodo a reliquis unice differebat, propterea quod originalis erat Galaxia. Vnam tantummodo ex illis, tempore incerto longeque remoto, homines olim incoluerunt. Quam quidem videndi ardens curiositate, Primus vocavit:

Ac Vniversale! Quà in galaxià ortum habuit genus humanum?”

Ac Vniversale audivit: nam quovis in mundo, totum per spatium sidereum, eius praesto erant perceptoria, quorum quodque ad punctum usque ignotum, ubi Ac Vniversale ab omnibus seiunctum degebat, per hyper-spatii plagas ducebat.

Zeeus Primus unum hominem tantummodo noverat, cuius cogitationes eo usque accesserant, unde Ac Vniversale adhuc animadverti posset: rettulerat iste, globum lucentem, diametro dimidii metri circumscriptum, a se vix conspectum esse.

“Numquid fieri vere potest, ut ibi Ac Vniversale, in tam exiguo spatio, totum contineatur?”, Zeeus Primus interrogaverat: “Maximam partem, dumtaxat”, responsum est, “in hyper-spatio situm est. At quà, vero, formà, hoc ne mente quidem fingerem.”

Nec ullus poterat: nam multum iam inde effluxerat temporis - hoc Zeeus Primus plane sciebat - ex eo die, quo ullam homines partem - licet modicam - in singulo Ac Vniversali conficiendo ceperat. Vnumquodque Ac Vniversale consilium alterum etiam computatrum, quod sibi ipsi succederet, sponte capiebat ac suà virtute perficiebat. Vnumquodque AC, per intervallum unius milionis annorum et amplius (quo sua ipsius existentia absolvi solebat), omnes notitias ad praestantiorem fabricandum successorem necessarias colligebat, arte subtiliorem potioremque, quo notitiarum conscientiarumque, quae in priore Ac continebantur, copia vicissim submergeretur.

Ac Vniversale vagas Zeei Primi cogitationes intercepit, non verbis quidem, sed veluti ductu quodam. Zeeus Primus per incertum Galaxiarum pelagus ducebatur, donec una ceteris adeo visu maior est facta, ut omnes suas stellas ad unam usque exhiberet.

Cogitatum quoddam, infinite remotum, simul infinite perspicuum, venit:


HAEC EST GALAXIA HOMINVM ORIGINALIS


Cum, vero, nihil ab aliis videretur differre, Zeeus Primus suam, quoad rem, animi frustrationem altius compressit.

Tum mens Deei Sub Wun, alteram comitata, subito rogavit: “An ex iis stellis, una Hominis est originalis?”


STELLA HOMINIS ORIGINALIS “NOVA[1]” (sic) FACTA EST 


Responsum est ab AC Vniversali:


EST “NANA CANDIDA”


“Ecquid de hominibus”, Zeeus Primus inconsulte sciscitatus est, animi quidem commotus, “qui eam incolebant[2] factum est? Mortui sunt?”


VT SEMPER, TALIBVS IN CIRCVMSTANTIIS, FIERI SOLET, MUNDVS NOVVS, EORVM CORPORIBVS IDONEVS, TEMPORI CONFECTVS EST


Fatus est Ac Vniversale.

“Ita. Recte mones”, inquit Zeeus Primus, qui tamen nescio quo vacuitatis sensu nihilo secus opprimebatur. Mentis, autem, captum adeo relaxavit, ut Galaxia Hominis Originalis eo repente recederet siverit, quoad confusae punctorum relucentium congeriei se iterum immiscuerit. Id quidem fore sperabat, ut nunquam iterum in eam incideret.

“Quid est?”, Deeus Sub Wun rogavit: “Numquid te angit?”

“Stellae pereunt. Stella originalis mortua est.”

“Num mirum? Omnes ad unam moriantur necesse.”

“Attamen, cum nihil tandem energiae reliquum fuerit, nostra quoque corpora peribunt: cumque ipsis, et tu et ego.”

“Haec, autem, haud ante fient, quam multa praeterierint multa annorum miliarda.”

“Ast equidem hoc fiat nolo! Post ne multa quidem annorum miliarda! Ac Vniversale! Quominus pereant stellae, quomodo impediri potest?”

Quibus oblectatus, Deeus Sub Wun haec subiunxit verba: “Id interrogas, quì inverti queat entropia.”


“IMPRAESENS”,


responsum est ab AC Vniversali


“DATA NON SVFFICIVNT CLARE RESPONDENDO”


Zeeus Primus suas cogitationes ad suam veram Galaxiam refluerent sivit, nec amplius Deeum Sub Wun curavit, cuius, vero, corpus fieri poterat ut tam in Galaxià, unum trilionem annorum-lucis longe remotà, quam in stellà Zeeo Primo proximà hunc expectaret. Id autem nihil referebat.

Spe frustratus, Zeeus Primus hydrogenium inter-sidereum, quo stellam fabricaretur sibi propriam, colligere coepit. Quamquam, enim, necesse erat, ut omnes aliquando - serius citius - perirent stellae, adhuc aliquot aedificari poterant.


[Continuabitur]


 

[1] Agitur, videlicet (sicut infra), de genere stellarum, quae novae vocantur.

[2]  Scilicet, qui systema solare, non solem ipsum, inhabitaverant.




Comments


bottom of page