top of page

[Libellus] Isaacus Asimov, "De supremo quaesito"

Writer's picture: Officina LatinitatisOfficina Latinitatis

Prima pagina fabulae "The last question" in libellis periodicis "Science Fiction Quarterly"
Prima pagina fabulae "The last question" in libellis periodicis "Science Fiction Quarterly"


Postquam interpretationem Latinam fabulae phanta-scientificae De supremo quaesito (ab Isaaco Asimov exaratae), curà operàque Jacobi Rubini perfectam, capitulatim his paginis divulgavimus, ecce integram narrationem, in formam commodi libelli compositam, hic lectoribus iterum proponimus gratuito legendam, exonerandam cumque aliis libere communicandam (quod, vero, faciatis oramus!).


Hac autem fabulà (anno 1956 primum typis expressà), quam Asimov ipse omnium, quas unquam conscripsisset, excellentissimam esse arbitratus est, auctor varias societatis humanae aetates mente fingit et veluti per saltus percurrit, dum homines (qui, interea, ope summi et perfectissimi computatri hodiernis Inteligentiis Artefactis [IA] consimilis, omnegenus difficultates expediunt et ad summum perfectionis gradum deducunt societatem) supremum et inextricabile quaesitum ipsi computatro solvendum iterum iterumque proponunt...



 

LIBELLVS EXONERANDVS [PDF]:


Comments


Iscriviti per restare aggiornato!

Tibi gratias agimus quam plurimas!

OFFICINA LATINITATIS, A.D. MMXXIIII

officinalatinitatis@gmail.com

Piazzale dell'Ateneo Salesiano n.1,

00139, Roma (RM)

Con il patrocinio di:

 

 

 

Web design a cura di Jacopo Rubini.

Logo a cura di Gabriele Baggiani (Brosports, Viterbo).

Tutti i diritti sono riservati.

Facoltà di Lettere Cristiane e Classiche (UPS) logo
    bottom of page