CAPVT PRIMVM: https://officinalatinitatis.wixsite.com/home/post/i-asimov-de-supremo-quaesito-caput-i
CAPVT ALTERVM: https://officinalatinitatis.wixsite.com/home/post/i-asimov-de-supremo-quaesito-caput-ii
CAPVT TERTIVM: https://officinalatinitatis.wixsite.com/home/post/isaacus-asimov-de-supremo-quaesito-caput-iii
CAPVT QVARTVM: https://officinalatinitatis.wixsite.com/home/post/isaacus-asimov-de-supremo-quaesito-caput-iv
CAPVT QVINTVM: https://officinalatinitatis.wixsite.com/home/post/copy-of-isaacus-asimov-de-supremo-quaesito-caput-v
ISSACVS ASIMOV
DE SVPREMO QVAESITO
Jacobus Rubini Latine interpretatus est
Conclusio - Fiat lux
Stellae et Galaxiae perierunt tandem: extinctae sunt; spatium sidereum, postquam per decem trilionum annorum intervallum collabebatur, tenebra factum est.
Postquam Homo - individuus unus post alterum - unà cum AC coaluisset, quodque suae mentis corpus conscium esse desiit, eo tamen pacto, ut id reapse non tam noceret, quam potius prodesset.
Vltima, quae Hominis supererat, mens paulisper ante haesitavit, quam demum dissolveretur, dum spatium quidem contemplatur, quod faecem tantum ultimae stellae iam mox extinguendae, nec aliud quicquam, nisi tenuissimam materiam - supremis illis caloris, qui ad nihilum absolutum iam asymptotice vergebat, reliquiis casu prorsus agitatam - complectebatur.
“Estne hic finis omnium rerum, AC?”, rogavit Homo: “An fieri non potest, ut hoc chaos in Mundum denuo coalescat? Nec rerum processus inverti potest?”
“DATA NONDVM SVFFICIVNT CLARE RESPONDENDO”
Deinde, ultimà Hominis mente colliquatà, AC solum, tandem, in hyper-spatio extitit.
Simul cum materià energiàque, nequicquam amplius erat spatii nec temporis. Vt AC adhuc existeret, illud tantum effecerat supremum quaesitum, cui nullum ex eo die datum erat responsum, quo curator quidam partim ebrius, ante decem triliones annorum, idem interrogaverat computatrum quoddam multo minus huic AC, quam homo Homini, simile.
Nam ceteris quaesitis responsum erat, nec eo usque, forsan, AC propriam conscientiam amissurum esset, quoad illud quoque supremum dubium solveretur. Nec plura, iam, colligi poterant data. Nihil enim, quod colligeretur, supererat. Adhuc tamen ea data, quae ad manus essent, omnifariam inter se conferenda ac componenda erant.
Quod per intervallum, nullo tempore distinctum, factum est.
Sic accidit, ut AC, quomodo entropiae cursus inverteretur, compererit. Attamen, nemo iam aderat, cui AC responsum daret. Quid ergo? Responsum ipsum - suà proprià demonstratione innixum - hoc quoque faciendum curaturum erat.
Per alterum, autem, intervallum, nullo tempore distinctum, quomodo huic rei quam optime consuleretur, AC secum cogitavit. Programma[1] ab AC diligenter instructum est.
AC conscientia cum omnia, quae Mundus olim fuerant, complexa esset, ea deinde est meditata, quae nunc Chaos erant. Sic enim, gradatim, procedendum erat.
“FIAT”, dixit AC, “LVX.”
Et lux facta est…
FINIS
[1] Graecismus programma, qui edictum publicum (quo ea omnibus perficienda vulgo nuntiantur) originitus significat, alio novoque (sed, ut ipsi opinamur, apto) sensu adhibuimus: apud linguas enim vernaculas, quoties sermo de computatris habetur, vocabulum Anglicum program copiam iussuum ac praeceptorum, computatro ex ordine exequenda et rite absolvenda, indicat.
Comments